# De subtilitate 356.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 356.5 to 356.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/356.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/356.5

Illud uerò proprium huic tractationi, cur somnium tempus longius multo ostendat, quàm sit. nam hora una quandoque iuisse ex Mediolano Somnium quo in urbem quampiam uisus sum incognitam, quae cec. M. passuum à Memodo longius diolano distabat. Atque interim urbes alias perlustrasse, tot montes, ualles, tempus quàm campos, ut uix sex diebus haec peragas. uidebarque ob id multum obdorsit offendat. misse, sed nolarum sonus admonebat, neque per integram horam nos natu rae satisfecisse. Causa est, quòd operationes perficiuntur absque corporis la bore, atque ideò promptissimè, iudicium uerò temporis aestimatione laboris corporei à ratione per somnum impedita sumitur: quamobrem qui imagi nannantur haec uigilantes, tempus non augent, cum agnoscant non hęc transegisse uerè, sed sola mente quae celeriter omnia haec potest perficere, concepisse. Contraria ratione tempus in somno contrahitur, cum uel non somniaTempus quid mus, aut pauca atque sine motu: motus enim tempus est mensura. Sed quid sit, & quinque il tempus est?

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
