Latin
357.1 to 357.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 357.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cuius cum nihil unquam sit, omnia tamen in illo sunt, &semlius pulcherri per omnibus assistit? Illud idem omnia generat, &occidit, author uitae ac ma quaesita. mortis. Vtque illius expectatio longissima, ita semper memoria breuissima. Cunque nos semper comitetur, nunquam ipsum tamen agnoscimus. Nec cum eius tanta sit copia, reparatio tamen ulla conceditur: unde fit ut nullius alterius rei iactura sit maior, &uilior. Profuit mihi non parum haec nouisse, sed quaedam horum illi conueniunt, quaedam uerò his quae cum eo sunt coniunctissima. Nam tam longe procedere quod nunquam sit, admiratione satis dignum est. Ergo nos non tempus, sed quod in eo sit, factumque est, atque manet, comprehendimus. Tempus uerò ipsum per se est, sensui ignotum, nam imaginatione constat quod à nobis cognoscitur. Ergo non solum somnijs mira referuntur, sed etiam uigilia. Atque haec quidem triplex: alia media, ut in ectasi. Contigit quandoque Andreae Andreae Osian Osiandro, uiro in omni genere linguarum eruditissimo, Nurimbergensi dri mira historia. Theologoque, amico nostro, ut ille nobis aliàs per epistolam significauit: quòd cum esset adolescens, quartanaque laboraret, sub ipsius accessionis tempore uidebatur in nemore esse, atque à feris ac serpentibus diuersi generis expeti, quod illi erat acerbissimum, nec ab ullo poterat persuaderi, uel quòd in domo esset, uel quòd haec ipsa imaginaretur falsò. Verum cum pater accederet, illico menti pristinae restituebatur, agnoscebatque do mum, cubiculum, amicosque assistentes absque ulla formidine. Sed recedente patre, denuò species illa obuersabatur in oculis, redibantque imagines omnes, perseuerauitque hoc malum donec &febris, quę diu illum afflixit. Similia haec prorsus existimo his quae uidebantur eremum incolentiEremitarum il bus olim magna ex parte: nam quaedam à Deo aut Daemonibus immitlusiones unde. ti non nego sanctis uiris, quae illi omnia ad Daemonas aut Deum tum referebant.