# De subtilitate 358

Girolamo Cardano, De subtilitate, 358. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/358

At ego quanquam paruulus non ignorabam hoc esse ostentum quoddam, ob idque constanter negabam, timens ne si reuelassem, spectrum me destitueret, aut mali mihi quicquam contingeret ob arcanum reseratum. In eo genere reponendum censeo quod recitat Aristoteles, quosdam quòd alios suspendi uidissent, animo defecisse. Ergo ut ad rem reuertar, cum expleto septennio, simulque mutata domo haec desissent, causam fuisse reor eam, quam Auerroes pulcherrimè retulit in collectaneis. Cum spiritus imaginationi seruiens formas imaginan do exceperit, soni aut qualitatis cuiuspiam, quae odore aut tactu dignoscatur, aut mortui uel Daemonis, illaque imbutus transferatur ad sensum qui ei actioni correspondet, in odoribus quidem ad instrumentum proprium olfactus, in auditu ad aures, in spectris ad oculos, necessariò olfaciet, aut audiet, aut uidebit nullo assistente obiecto: nam si uisio nihil aliud est quàm speciei à spiritu in crystalloide existentis perceptio, seu species illa ab obiecto decidatur, seu non, patet quotiescunque contigerit hoc, illum uidere uerè. Atque ita uigilando contingit Daemones ac mortuos tum etiam cognitorum audire uoces, odoresque sentire, ac tangere, uelut in succubis incubisque. Ob id uerò rarius ista uidentur quàm audiantur, tangan turue, quoniam in caeteris sensibus cum unicam sufficiat obseruasse diffe rentiam, unicus translatus ad sensum cum illa imagine, hoc referre potest in oculis, cum plures sint differentiae necessariae, magnitudo, forma, color plures spiritus transferri necessarium est, ob id etiam natura cauos fecit neruos qui ad oculum feruntur, solosque tales, quòd ipsi in suis operationibus longe pluribus indigeant spiritibus. multoque etiam ob id plus fatigamur intentè intuendo, quàm ullum aliorum sensuum exercendo. Ex his igitur apparet cur infirmis letale sit signum, si cum delirio etiam mortuos uideant. Nam tam ualidam esse indicat imaginationem, ut ad oculum etiam translatus spiritus eam retineat, quam ab imaginatione conceperat speciem. At id contingere non potest, nisi uel per somnum silen tibus sensibus, aut ob morbum nimium illis debilitatis, aut ob robustam cogitationem, uimque imaginandi.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
