# De subtilitate 359.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 359.5 to 359.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/359.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/359.5

Nec solum multiplicis uocis aut septies redditae exempla antiqui cognouerunt: uerum in Papia, Ticinium olim, basilica magna, uocant Salam Itali, quae iuxta arcem ciuitatis ex ostio toties remittit uoces, ut nume rare nequeas, quandoque decimatertia uox exauditur: aderant testes mul ti, & inter caeteros medicae artis professor egregius, Melchior Malheuser Germanus, noster discipulus. Credidisses ab aliquo responderi aut deludi: emoriuntur sensim uoces ac desinunt: unde mirum in modum Ahime quod sonat latine heu, refertur: uelut morientis ac deficientis uox. Quadrata haec est aedes, & fenestris patulis pluribus, in superiore parte à lateribus illuminatur. Caeterum frons & paries ex aduerso positus integri sunt, nisi quòd in fronte ostium adest, longitudo pedes circiter C. latitudo xxv. fermè: resonat & multiplex uox, si iuxta parietem alterum ex aduerso ostij steteris. Videturque ex sublimi tunc ostij parte reddi. Itaque ex utroque latere, & maximè extra ostium ipsum stantibus uox resonat, in medio nequaquam. Vnde nemo dubitare potest, uel Daemonem esse, aut sycophantiam. Nam uix echo credi potest, adeò clarè, adeò expeditè, adeò saepe ac ordine certo uoces omnes exaudiuntur. Altitudo dimidio ut reor, latitudine maior, excelsa enim haec est basilica.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
