# De subtilitate 36-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/36-2

Itaque accensus iam puluis cum in arcto sit, uiolenter excutit machinam undique, nec aliubi faciliorem exitum inueniens quàm ubi sphaerula ui inclusa fuit, eam magno conatu clidit, primo per canalis spacium, inde ea seruata uehementia foras expellit: & continuato inde impetu spacia terrarum longa superat, & obuia quaeque euertit ac diruit. Par est etiam cum magno strepitu haec fieri, cum ignis ille affatim & tanto impetu exeat, & aerem repente concutiat. Ipsa quoque sphaerula stridulum quendam sonum, dum aerem uelox diuidit, excitat, Tum uero halinitrum, & omne salis genus, sponte etiam in libero igne positum non leuem crepitum excitat. His tribus causis, sed prima praecipuè dum exoneratur machina fragor tantus, ac tonitrum non absimilis excitatur. Sed si puluis non confertim ardeat, aut quia lentus, aut impurus, uel non elaboratus, uel quia parum habeat halinitri, lente emittit debiliter, & paruo cum sonitu. At si iusto tenuior fuerit, tota simul ardens frangit machinam. Manifestum est igitur quòd cum celeritas transitus in ignem ex proportione pendeat, caloris ad pulueris repugnantiam, attenuato autem puluere repugnantia minuatur, quòd in infinitum hęc perfectio pulueris progredi potest, sic ut momento tota accendatur. Tunc uero cum repente non inuenire exitum possit, quippe cum motus omnis tempus postulet, machinam franget. Igitur non solum puluerem licebit conficere, qui omnes machinas effringet, sed tenuiore imposito maioribus machinis illae peribunt, & rursus crassiore tenuibus ac paruis uix sphaerulam excutere poterunt. Igitur intra limites certos atque angustos posita haec est ratio, quae cum tractantium machinas periculo coniuncta est. Ille autem tuto & maximo cum impetu tractabit eas, & ictus diriget, qui qualem oportebit pro machinarum ratione puluerem efficiet & administrabit. Porrò eadem quae machinarum, sed admirabilior cuniculorum ratio est. Huius tam atrocis inuenti auctor fuit Franciscus Georgius Senensis. Docuit hic Hispanos arcem Lucullianam iuxta Neapolim, quam Galli tuebantur, nunc Ouum uocatam, euertere. Aede illius sacra cum Gallis, qui intus erant etiam in mare ex monte translata. Ergo cum arx maximè in monte iacet, uideturque ob situm inexpugnabilis, cuniculum effodiunt obliquum, altitudinis quatuor cubitorum, latitudinis duorum: nec multum refert obliquitas dum procul fueris, sed cum ad locum quem subruere desinas perueneris, obliquum specum esse oportet: ut iuxta A, tum uero ibi etiam solidam montis substantiam, ne uis ignis conclusi raritate loci euanescat, inde locus ille pulue re totus fermè completur pyrio, eoque tenuissimo.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
