# De subtilitate 361

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/361

LIBER XIX. De Daemonibus. IGITVR de Daemonibus non parua semper dubitaAfflatus diuini & aduentus tio fuit: atque ut mihi uidetur, qui illos esse nobisque congre Daemonum didi existimant, illorum aduentum ab afflatu diuino angescrimen. licoque congressu sic distinguunt. Nam cum Daemonas hu manus animus naturaliter horreat, mens ipsa illorum prę sentia turbatur, horrescit acmetuit quippiam, quod tamen nondum nouit, cogitationes prauae & in prauis actionibus solent aut insidijs, quas paramus obrepere. Odores quoque tetros & sonitus inconditos pariunt, aut relinquunt, suspitio manet post recessum aut desperatio, ut de Bruti genio legitur: at afflatus diuinus seu angelus quispiam occurrat, non nisi bo na saltem mente praeditis se offert, ac sine strepitu ullo sensimque accedit, animam exhilarat, ac fiduciam praestat optimamque spem. Placida tunc mens in optimas cogitationes fertur, & superna amare etiam cogitur. Coelestia diligit, & bona ac salutaria meditanti iam accedit. Quòd si subi to aduentu absterreatur, animus illico conquiescit. Haec quidem B. Anto nius qui hac in parte admirabilis fuit nos edocuit. Nobis eadem de exitialibus ac salutiferis animi praesagijs differentia inconcussa manebit: eti am si ui naturae haec ipsa solum fieri contendamus. Nam si pro angelis ac daemonibus salutaria ac infensa astra supponantur, eadem ratio signaque ea dem in utrisque militabunt. Ergo Daemonas esse praecantationum argumento multi conantur ostendere. Annulum dicunt, quem ego uidi, si conficias Comitiali mor argenteum, hoc modo intus inscriptum, † Dabi T Habi + Haber * Hebr T. bo praecantatio ne comitiali morbo laborantes cadant prohibebitin digito positus. Ca pitis dolorem leuare uidi suspensum chirographum, ut à latere uides, cum patiens qui (vuar Capitis dolo(mand ri praecantatio. nullum ex medicina praesidium sentiebat, ter Dominicam quam uocant orationem recitasset. Sed haec mittamus, quod nos uidimus superiore anno miraculum recitemus, laborabat patritij generis mulier urinae ardore, perpetuaque illius emittendi uoluntate, cumque clarissimi urbis nostrae Medici omnes non pauciores septem, tum externi, ac chiurgici non pauci uocati essent, aderam & ego, nec satis inter nos de morbi causa conueniebat, lapidem, erysipelas, ulcus, scirrhum, cancrum, phlegmonem, uesicas alius atque alius arbitrabatur, byGe Liber Decimus nonus trabatur, nec cum pro singulis auxilia tentata essent, quicquam profuit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
