Latin
LIBER XIX
Girolamo Cardano, De subtilitate 362
Unproofread scanNot analysed yet
cunque calidis fomentis excitatae uesicę secarentur, praeter solitas uigilias, &cruciatum, inuoluntaria urinae emissio ob incisionem superuenit. Inde bis etiam conuulsa, cum pulsus ac uirtutis casu. Ita morbo &auxilijs septem perpetuis mensibus excarnificata, desperata penitus salute, ab omnibus relicta est. Neque enim periculum erat, ne ęgritudinem simularet, quę tot medicamenta acerba ebiberit, tot fomenta suffumigiaque sustinuerit, quae speculo passa sit à tot medicis locum illum inspici, quae inediam tam diu tolerauerit: denique admiserit uenae sectionem, sectionem uesicarum, escharotica medicamenta, ferrum, ignes. Itaque cum fessi &incerti essemus, iam in nostram sententiam, quae omnium, ut uisum postea fuit, erat absur dior, uentum est, hoc maximè argumento, quòd magis ad deteriora quibuscunque auxilijs morbus perueniret: iam dolor in loco ubi uesicae collum uteri collo iungitur, assiduus erat: iam totius corporis extenuatio maxima: Hippocraticaque facies, &non uoluntarius urinae fluxus, tum uigilia perpetua superuenerant. Iam ulcera undique circa locum erant, medicamentorum partim caliditate &acuitate, partim ferri importuna tractatio ne excitata. Nihilo tamen minus urinae ardore non solum manente, sed &superaucto, perpetuaque mingendi uoluntate tanta, ut quidam calculum uesicae esse crediderint. Sed eam opinionem tactus cum cathetera reiecit. Ergo prorsus conclamata ęgra, superuenit Iosephus Niger, Graecarum li terarum professor egregius, publiceque eas docens: sed qui tamen medicinae penitus esset ignarus. Hunc praecantatorem &maleficarum artium apprimè gnarum existimabant. Erat filius huic mulieri decennis, quem lose phus instituit, ut dicat se uidere tres Daemonas teterrimos coram matre in crystallo trigona, quam secum attulerat, pedites. Inde alijs in aurem pueri insusurratis uerbis, puer affirmat se uidere equitem alium Daemonem, longe primis proceriorem, cum tricuspide, qui illos tres pedites singillatim uinciat, &cathenis alligatos ephippijs omnes abducat, inde iubet asseruari crystallum, quid moror? mulier hac techna persuasa, dormit, cessat dolor, ardor, uoluntas mingendi, redit colos uiuidus, redit caro, concipit post haec, perfectè conualuit. cuius rei testes tot habeo, quot familiares erant uiri aut mulieris, medicosque omnes conuocatos: remque ipsam, cum tunc moribunda esset, nunc uerò sana, ab omnibus uideri possit. Ergo uel Daemone sanata est mulier, uel imaginatione fideque: cum ali am tertiam causam praeter has inuenire minimè liceat. Nam si uera puer referebat, dissimulante ob metum legis Iosepho ueritatem, Daemone sana ta est? si uerò puer à losepho persuasus uno uerbo, ut uidere se affirmaret quaecunque ipse losephus interrogaret, technam matri salutis causa molitus est: manifestum est, quòd imaginatione &fide conualuit. Illud mirum est, De Daemonibus.