# De subtilitate 364

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/364

Responderunt, sancitum esse hoc priua ta lege maximis poenis ne quisquam hoc communicet hominibus. Manserunt apud illum horis plusquam tribus: disputarunt autem interim ro gante illo de causa mundi: qui procerior erat negabat Deum effecisse mun dum ab aeterno: contra alter astruebat per singula momenta ita Deum crea re mundum, ut si uel momento desisteret, protinus mundus ipse periret. Ad hoc ipse ex Auerrois disputationibus quaedam adducebat, cum liber ille non dum inuentus esset. Referebat & nomina quorundam librorum, quorum pars inuenta, pars adhuc in occulto est. Atque hi omnes tamen Auerrois erant: ille uerò palàm Auerroistam se profitebatur. Haec seu historia, seu fabula sit, ita se habuit. Quòd fabula uideatur, satis argumento esse debet, quòd placita haec non satis cum religione consentiunt, quodque pater meus cum suis daemonibus nihilo aut foelicior, aut ditior, aut notior hominibus fuerit quàm ego, qui daemonas nunquam uidi. Ad haec tamen ille responderet, plura se praedixisse, quae sine ope daemonum tanto tempore ante sciri non poterant, ut quòd Caesar tandem superior futurus es set in Italia, quod uix contigit post xxx. annos: daemonas esse mendaces iuxta ueritatis uerbum, ille inquit est pater mendacij: se minime curasse diuitias aut honores, quarum rerum ego sim magis cupidus, natum esse humili fortuna ipsum, obfuisseque initia prima. Denique genium forsan mihi esse maiorem, tum alijs longe magis, tametsi illis neque mihi hi se ostendant, non deesse tamen pro oportunitate unicuique suum ad auxilium. Suum se sibi non alios alijs manifestasse, uel quòd ita expediret, uel quòd melior esset ac mente puriore: optimus quippe erat, ac religiosissimus, seu quòd coniuratione quam habuisse à moriente Hispano constat usus fuerit. Sunt rursus & alia argumenta daemonum: oraculorum responsa, uelut illud Theoprasti de oleastro Megarae: dicta sunt haec aliàs, in quibus Aristoteles & Plutarchus ut causam redderent, non parum laborarunt. Videntur & Telchinnes daemones subterranei, qui fodientes ruina opprimunt, aut strangulant igneo quodam spiritu. Sed de oraculis ne fraude sacerdotum aederentur, multi dubitarunt: alij propriam quandam esse terrae illius naturam esse uolunt, qua uelut morbus contrahatur: at ectasis quidam morbus est, oraculum uerò sine ectasi non fit, non tamen cum illa. Igitur dubitatio magna est de his. Verum Telchinnes, etiam possimus naturam lapidum, aut nimis fragilium, aut corrupto spiritu redundanE in eine regione a De Daemonibus. dundantium sulphure ac bitumine exustis dicere possumus.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
