# De subtilitate 367.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 367.1 to 367.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/367.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/367.1

Nec semper, imò neque diu in opere suo manet. At supremi illi clari, certi, synceri, perpetui, assidueque in opere beato manent. Forsan dubitabit aliquis, quomodo igitur inter illos, alter altero perfectior esse potest? Non secus dicendum, quàm qui nouit senarium esse perfectum absque demonstratione. Hic quidem refert intellectum nostrum, obscurè enim nouit dubitatque, ac umbram solam rerum habet. Itaque uelut sensus belluarum, qui corticem solum percipiunt ad humanos sensus, qui medullam, ita intellectus noster ad intellectus ueros. Rursus finge intelligentem per demon strationem, quòd senarius perfectus est, huic ad exquisitam cognitionem cum nihil desit, nomen perfecti conuenit. Eo tamen rursus perfectior est, qui de monstratione assequutus est, quod in se ductus seipsum supra denarios conficit Qui uerò praeter haec, quod diuisis cubis, numeris per ipsum latera illorum relin quat, hic etiam secundo praestantior est. Eo etiam melior qui demonstratione no uit, quòd dispositis ab unitate senarijs iunctisque ordine, qui fiunt numeri si rursus eodem ordine iungantur semper efficiunt cubicos numeros. Er go quòd intellectus noster imbecillis, satis est manifestum: cur tamen, nondum diximus. At Deus meliorem efficere nequiuit, non quia non potuerit, sed quia talem esse debere melius existimauit. Igitur ut horum intellectuum cognoscamus naturam, corporum quae per ipsos intelligentiarum reguntur uires scire oportebit. Luna igitur ipsa gubernat elementa & cor munera & nomina. pora animatorum. Huic Angeli, id est, nuncij pręsunt. Horum Gabriel prin ceps, idest, Dei robur. Nam & Lunae lumine cuncta ad nos è coelo deferuntur, & robustissima est in uita. Mercurius intellectui ac sensibus omni bus pręest, Virtutes Mercurio: uirtutibus Raphael, id est, Dei medicina. Nam mortalium medicina, est sensus cum intellectu, quibus uirtutes in no bis comparantur. Venus uoluptatis & delectationis mater est, iungitque nos ad sobolem procreandam. Illi Dominationes praeficiuntur, uim enim habent custodiendi singulorum species. At custodia generatione, generatio concubitu, concubitus amore perficitur: Summus qui Veneri inter Dominationes praest, Anael, id est, Dei gratia uocatus est.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
