# De subtilitate 369-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/369-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/369-2

Afflatus etiam docet, influxus impellit: an uerò coelorum idem sit centrum? an mundi infiniti? ad librum de aeternitatis archanis docere pertinet. In hoc uerò uno ipso, si De us non curat unumquodque, cum res non sint praeter singularia, singularibus pereuntibus, peribunt & species. Vel igitur sustinentur singularia ordine quo dam uniuersi, quem fatum uocamus, aut si non ex putredine species poterunt instaurari. Horum uerisimilius est, Deo singularia cognoscente ordine quodam uniuersi manere cuncta, quandoquidem species interire apud philosoDeus omnia phos absurdum est. Deus igitur omnia nouit. Sed unde sortes an ab illo? mi nouit. nimè. sed ab afflatu quandoque, Lex tamen nostra sortes, à Deo immitti Sortes in quigubernari affirmat. Vti eis licet ad euitandam calumniam uel offensionem, cum bus & à quointer aequales contentio fuerit. Nobilissimi generis est geomantica, mirabi li certè ratione constructa: de qua libri circuferuntur nomine Petri Apponensis celebres. Et quamuis quidam amici nostri non parum ludendo his profe cerint, seu fiducia, seu proprio sydere ad diuinandum, seu daemonum praesidio adiuti: attamen illarum omnium inconstantiam in quarto de Sapientia libro declarauimus. Et Diogenes dicere solebat, cum hoc genus hominum aruspicum aut sorte futura praedicentium intueor, parum abesse homines à belluis existi mo: cum medicos aut pictores tam parum à dijs. Haec igitur de uniuersa rerum natura dicta sunt, non ut pleraque persequeremur, aut magnam partem earum, sed ut omnium quasi exempla semina principiaque doceremus. Etenim si quis quae mente assequi non ualet, quaeque arte mira constare putat, quàm facilè & ut ita dicam nullo artificio à natura fiant intelligat, non solum desinet admirari, & plurima unius exemplo cognoscet, sed etiam à naturae operibus ad artem traducens, & ipse haud magno labore admiranda alijs fabricabit. Sit autem pro innumeris unum tale exemplum. Vides papilionum alas quàm pulchrè & ad amussim coloribus distinus varietas colo ctae sint? tum pardorum, pantherarum, felium, totque aliorum animalium pelles. Et rum in floribus & pellibus florum tot species adeò elaboratas, ut summa diligentia nec pictor insignis unde. ad unguem eos exprimat. Quid igitur, an ab opifice natura intellectus & ser sus experte, haec quae propriè ad sensum atque eundem ualdè purum pertinere uid entur facta erunt, aut fieri potuerunt, an summi opificis cura, tam paruis ac numerosis rebus distinebitur? Ille flores ciclaminis, trigeminosque louis gossipij, iridis, colchici, ericae, hyoscyami, totque aliarum herbarum, ille ne culmos albi ellebori, aut totam denique paeoniam nobis distinguetur? absit: sed quomodo sine arte ulla tantum artificium fiat intellige. Quaecunque fortuna mixta sunt, quomodocunque coloribus distinguantur, ac absque ulla ratione, seu crescant, seu diuidantur aequalitur, seu inflentur, formam coloribus distinctam exornatamque ad amussim ac depictam pulchrè admodum praeferunt: diuiduntur igitur papilionum alae, & florum folia, crescuntque, intumescunt uelut uitre a uasa: cum enim albo massa quasi obiter distinguatur inflata, colores illos Mala bonis quot modis praestent.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
