# De subtilitate 37.1-2-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 37.1 to 37.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/37.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/37.1-2

Funis uero deducitur ex A usque ad specus ostium B, hic iuxta A, ubi puluis est, crassus ac latus in modum flocci. Totus autem funis aceto, sulphure & halinitro incoquitur, inde intectus pyrio puluere, siccatur in sole, denuo siccato inspergitur tenuissimus puluis pyrius, & harundine circumuestitur ab Ausque ad B, inde cuneis lapidibusque C ostium, & usque ad D clauditur, adeo diligenter ut solius harundinis locus relinquatur. Igitur accenso B funis initio, celerrimè ob puluerem pyrium ignis usque ad A permeat, accenditque puluerem totum: cunque cuneis & lapidibus obstructis locus sit, nec si extrudantur ullus pateat exitus, quia E non est in directo A, nec D in directo C, nec B in directo ED, necessarium est ut disrupto monte, quicquid superius est euertat, totam montis molem concutiens. Ob id uiam BA non breuem esse oportet: nec locum A aliqua ex tenui montis parte: ne qua tenue esset obstaculum ignis erumperet, superioremque locum illaesum permitteret. Forsan quis obijciet, non pertinere medico quae ad perniciem hominum, qualia sunt haec, docere, ut neque uenena. Sed nos haec non docemus, uerum uulgo nota ac passim, causis tamen ignotis, causas demonstramus. Nec quicquam unquam scripsi, quod nouam quandam perniciem afferre posset. Verum iam cognitis rebus quae ex naturae secretis originem ducunt, causas osten dere propositum est: ut firma demonstratione, non secus ac elementa Geo metrica pateant: obliquitas igitur tanti miraculi causa est, ut etiam montes euertantur. Sed his relictis rursus ad ignis uim redeamus, ex qua non leues dubitationes ortum habent. Nam cum dixerimus motu illum conseruari, cui dicet aliquis melius sub cineribus pruna seruatur quàm detecta, cum cineres omnem prohibeant motum? Haec facilis est dubitatio, atque ad hunc librum minime pertinens, in quo propositum est solum magna & difficillima ac pulcherrima persequi. Quamobrem in posterum à talibus abstinebo, qualis est haec proposita dubitatio. Itaque illi respondere satis est, ignem semper motum habere aliquem, sed prunas admodum tenuem, qui etiam sub cineribus maneat. Cum igitur prunae detectae sunt, aer corrumpit ignem illum circumstans: mauult enim corrumpere quàm corrumpi, nec tam tenuis motus illum seruare potest, uerum contectus cinere ab aeris offensa, tutus est.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
