# De subtilitate 37.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 37.1 to 37.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/37.1

Prima quòd si in aliquo tempore moueatur ex C in E, & sit arcus CE aequalis FG, quod tardius descendet ex F in G, quàm ex C in E, & ita erit leuius in F quàm in C. Secundo quòd posito quòd in aequa li spacio temporis moueretur ex C in E, & ex F in G, adhuc per arcum CE aequalem FG, magis appropinquaret centro quàm per motum factum in arcu FG. Ideò ergo duplici ratione magis grauabit pondus lance posita ad perpendiculum cum trutina, quàm in quocunque alio loco. Primum igitur sic declaratur. Manifestum est in stateris, & in his qui pondera ele uant, quòd quanto magis pondus à trutina distat, eo magis graue uidetur: sed pondus in C distat à trutina quantitate BC lineae, & in F quantitate FP, sed CB est maior FP, ex 15 tertij elementorum Euclidis, igitur lance posita in C grauius pondus uidebitur quàm in F, quod erat primum. Ex hac etiam demonstratione manifestum est, libram quanto magis descendit uersus C ex A, tanto grauius pondus reddere, & eò uelocius moueri: at ex cuersus Q, contraria ratione pondus reddi leuius, & motum segniorem, quod & experimentum docet. Secundum uero sic demonstratur. Quia enim CE est aequalis FG, sumatur CH aequalis CE, eritque aequalis CH ipsi FG, quare recta subtensa CH aequalis rectae subtensae FG. Igitur ex octaua primi elementorum angulus BFG aequalis angulo BCH, igitur ductis ad perpendiculum rectis FL & HK, minor est angulus FGL, qui & ipse esset pars coaequalis BFG, ex quinta primi elementorum, angulo KCH, igitur latus CK majus latere FL, nam rectae FG & HC aequales fuerunt, & trigoni orthogonij seu rectanguli: igitur BN maior OP, & ideo BM maior OP. Dum igitur libra mouetur ex C in E, pondus descendit per BM lineam, seu propinquius centro redditur quàm esset in C, & dum mouetur per spacium arcus FG, descendit per OP, & BM, maior est OP.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
