Latin
37.5 to 37.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 37.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque tribus modis ignis seruatur: uel cum motum ex seipso excitat, ut in cereis, &generaliter ubi flamma motu suo seipsam tuetur: uel cum aliunde motu fouetur, ut flante uento, uel follibus, unde magna incendia fermè omnia dum uenti ualidi flarent facta sunt. Tertio cum tutus est ab aere, sic tamen ut respirare possit, uelut sub cineribus, nec refert an cineres alieni sint, an ut in quibusdam lignis cor tingit, illos sibi circum circa paret. Alia est etiam dubitatio, cur ignem m gis soleamus dicere substantiam quàm glaciem: nam nemo glaciem substantiam dixit, ignem autem plerique non solum dixerunt, sed etiam existimauerunt: cum tamen ambo accidentia sint. Causa est in promptu. Accidentia solemus appellare, quae adsunt non corrupto subiecto: talis autem uidetur glacies. Nam gelu concreta, aqua, oleum, lac, uinum, soluto gelu eadem conspiciuntur.