# De subtilitate 37.5-7

Girolamo Cardano, De subtilitate, 37.5 to 37.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/37.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/37.5

Igitur supposito etiam quod in aequali tempore transiret ex C in E, & ex F in G, adhuc uelocius descendit ex C, quàm ex F. Igitur grauius est in c quàm in F, quod est secundum. Ex hoc autem demonstratur quod dicit Cur libra uacua redit sponPhilosophus, quòd si aequalia sint pondera in F & R, libra tamen sponte te ad situm reredit ad situm CD, ubi trutina sit AB, nec hoc demonstrat lordanus, nec ctum, uel si ponintellexit. Similiter cur trutina QB posita, atque infra libram ipsam, uelut dera aequalia uerint. accidit conuersa libra, ut manu trutinam teneas superincumbente libra pondus quod iam descenderat tractum ad R, ubi aequale aliud sit constitutum in F, uel lances omnino uacuae sint, non solum reuertuntur ad situm CD, seu perpendiculi, imò magis R descendit uersus G, & F ascendit uersus A, ut experimento patet: Hoc etiam lordanus non demonstrauit. Aristoteles dicit hoc contingere, cum trutina est supra libram, quia angulus Q. BF metae, maior est angulo Q. BR. Et similiter cum trutina fuerit QB, erit meta AB, & tunc angulus RBA, maior erit angulo FBA, sed maior an gulus reddit grauius pondus, igitur trutina superius existente F, erit gra uius R, ideo F trahet libram uersus C, & trutina existente inferius R, erit grauius quàm F, ideo trahet libram uersus Q. Quòd si quis obijciat, igitur pondus in F, erit grauius quàm in C, trutina in A appensa, cuius tamen oppositum iam est demonstratum.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
