Latin
370.1 to 370.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 370.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe tria sunt illius genera: primum quod in tenebris splendet, qualem uidisse se Albertus testatur, hunc igitur Pyropum uocant. Proximus illi, qui dum in uase nigro splendido ponitur, superfusa aqua in tenebris splendet. Tertius autem uilior, cuius solum lux est conspicua alieno lumine, scilicet diei aut candelae. Proprium est Carbunculi animum incitare, &alacrem facere, colores enim spiritus iuuant. Latet tamen illius utilitas cum lapis fuerit uitiosus, aut paruus, aut qui gestauerit inconstans, ut puer, aut nimijs ac grauioribus curis obstrictus, ut Principes sunt ac sapientes. Sunt &Carchedonij Carbunculi, quales Germania mittit, pulchri sed molles, &ob id nullius penè usus. Sub fluorum genere ob teneritudinem continentur. Theophrastus ἐκ σύρροις, idest, confluxu illos fieri existimat, colore quidam aqueo, quidam amethistino, alij hyacinthino, alij rubeo, sunt quos Carbunculos uocant. Omnibus inest Carbunculis ut cęlati rapiant ceram secum, ob hoc scalpere illos nephas est, tum maximè quòd alacri illo nitore destituuntur. Pulchrior Carbunculo est Opalus: uerum nunquam uidi, adijciam tamen in re tam praeclara, ut si contingat inuenire, non nescius sis quanti debeat aestimari. Plinij uerba, is inquit. Est Opalo Carbunculi tenuior ignis, est Amethisti fulgens purpura, est Smaragdi uirens mare, &cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. Alij summo fulgoris argumento colores pigmentorum aequauere, alij sulphuris ardentem flammam, aut etiam ignis oleo accensi. Magnitudo eius ut auellanae: propter hunc lapidem Nonium Senatorem ab Antonio proscriptum recitat. Nihil igitur inter gemmas pulchrius esse potest. Multum ab hoc pseudoopalus degenerat, candidus hic est &nitet, sed non perspicuus, oculum uocant catti seu felis, in eo quem ego habeo hoc mirum uidetur, quòd altera ex parte candidus ac lacteus uidetur totus, ex altera autem fuscus admodum totus etiam: adeoque fuscus ut etiam obscurus appareat, nec hoc illi contingit lucis uarietate, quandoquidem seu ad lumen, seu uersus tenebras conuerteris eum, albus ex ea parte, qua albus uideri solet semper est, fuscus uerò ex alia.