# De subtilitate 370.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 370.5 to 370.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/370.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/370.5

Itaque eadem superficies sola aspectus uarietate ex aduer sis partibus conspecta, colores duos penè ex toto contrarios ostendit. Horum lapidum quidam molliores, quidam duri, ut is quem ego habeo. Tam mirabilis igitur proprietatis causam reddere oportet. Ea est quòd crispus lapis est, atque partibus peruijs, alijs autem minimè, partibus non peruijs lumen recipit sed reddit, eoque fit ut candida ac uelut nix splendens reluceat, contraria conuersione lumen excipit sed non reddit, atque ea de causa obscurus lapis uidetur ac fuscus, indicio est substantia ut dixi illius minime aequalis. At dices cur non excipit lumen si peruia est gemma? melius itaque est ut dicamus perspicuam totam esse in superficie, altera quidem ta men parte scabram, atque ideo nigram, altera uerò politam, atque ea de causa splendidam atque albam. Proximus Adamanti ac quintus in ordine nobilium gemmarum est Sapphyrus, duricie maxima, colore caeruleo, atque admodum si sit non dilu- Sapphyrus. tus nec uiciosus, iucundo oculis, quamobrem nullae res magis recreant uisum Smaragdo & Sapphyro: recreat etiam hominem, & epotus bili nigrae & melancholicis ac scorpionum ictibus auxiliatur. Refert Albertus Sapphiri uiMagnus bis expertum, quòd Sapphyrus solo contactu antraces curat: res.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
