Latin
LIBER XXI
Girolamo Cardano, De subtilitate 371
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim hęc ectasis illa, solis pro bis sapientibusque concessa, melior omni humana foelicitate. Tenuissima sub stantia est, atque ideò semper quiescit. nam quae subtilissima sunt, aut semper mo uentur ut coeli, aut semper quiescunt ut intellectus. Deus tamen non est intel lectus, sed aliquid intellectu longe melius, beatius, potentius, digniusque. Quaeris quid ergo sit? si scirem, Deus essem, nam Deum nemo nouit: nec quid sit, quisquam scit, nisi solus Deus. Cum uerò quid sit nesciamus, multo minus eDeus &intelius proprium nomen scire concessum est. At neque intelligentiarum: neque enim Deo ligentiae nomi nomen est ullum, aut intelligentijs: sed impositis nominibus ab imaginatio, ne carent. ne quam de his concepimus, uel potestatis, uel claritatis, ac dignitatis utimur Conficta sunt etiam multa à prauis hominibus, quibus de Deo etiam nugari tanquam de uno è nobis ausi sunt. Sed nomina à rerum natura, uiribusque, ac proprietatibus sumuntur nobis cognitis, intelligentias uerò naturamque earum, multo magis &Dei sublimis incognitam intellectui nostro omni ex parte esse docuimus: igitur quonam pacto intelligentijs aut Deo nomen ullum erit, aut imponere licebit? Hic ergo finis librorum de Subtilitate, quorum materia elegantiorem orati Epilogus. onem non admittit, rerum multitudo breuiorem, difficultas clariorem, uarietas magis ordinatam esse non patitur. Tu igitur altissime Deus, à quo omnia bona profluunt, cuius nutu cuncta Gratiarum amouentur, cuius imperium nullis finitur limitibus, claritas infinita, qui solus luctio. mem uerum praebes, solus uerè aeternus, totus in teipso, tibi soli notus, cuius sapientia omnem excedit cogitationem, unus atque incomparabilis, extra quem nihil est, qui me uelut terrae uermen in umbra scientiae direxisti, cui quicquid ueri hic scriptum est debeo, errores ambitio mea temeritasque ac celeri tas pepererunt: ignosce mihi, mentemque meam illuminando pro tua indefes sa liberalitate ad meliora dirige. Cum uerò tu nullis indigeas, nec quicquam addere possim, quod coeli, coelorumque potestates, quod maria ter raque faciunt, uniuersaeque ipsius mundi partes, gratias perpetuas pro innumeris erga me beneficijs ago.