# De subtilitate 372

Girolamo Cardano, De subtilitate, 372. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/372

Eligitur ex oriente non admodum paruus, splendens, uiridis, sanguineis guttulis plurimis, ac ualde uiuum sanguinem aemulantibus conspersus. Omnibus tamen gemmis unus apponitur lapis Achates: & ipse è gemmarum numero, sed tam uarij generis, ut unum lapidem esse non credas, Candidus, rubens, croceus, cinereus, uiridis, niger, uarius, caeruleus, Quid moror? huic uni nec omnium aliarum gemmarum colores satisfaciunt. Ille lucos, prata, animalia, flumina, flores, arbores, natura ludente refert. Celeberrimus in historijs est Achates Pyrrhi Regis, nouem mu sas cum Appolline in medio cytharam pulsante referens, singulasque cum proprijs ornamentis, ut uideatur tunc natura cum pictore certasse, atque hic miraculum dici potius debet quàm gemma. Nobis duo sunt Achates, in quorum altero naturae hemisphęrium pinxit coeli, distinctis orbibus: in medio terra rotunda quasi aquis supereminens: In reliquo hiatus terrae fumum emittere uidetur, qui aerem obumbret. Caeterum illud admiratione dignum, quòd alius fumi color, alius aeris, qui ex eo obscuratur: fumus candidus quasi ac densus, aer subrubens, ac mediocriter perspicuus. Alij etiam Achates referunt auium oculos, & nos talem habemus, alij autem piscium. Ponticus qui sanguineis guttis interstinguitur, aut atris, montium refert & conuallium imagines. Quidam humanos oculos Leucophtalmi, quidam lupi Lycophtalmi, quidam caprae Aegophtalmi uocati. Vidi & uiridem perspicuum lineis duabus candidis pulcherrimè distinctum, quem dubiae naturae esse crediderim, potius inter Achatem & Prassium. Nam uelut in animalibus muli ex asino & aequa, & Lycisca è lupo & cane, ita & lapides quandoque miscentur, è uario genere, mixta eorum materia causisque illos producentibus. Caeterum quòd ad Achatem Pyrrhi Regis attinet, nimis ridiculum puta, casu illum adeò ad amussim ornatum ac distinctum fuisse. Hoc igitur sic contigit. Pictor ualidis coloribus lapidem aliquem è marmorum genere pinxit, ut nouem Musae pulsantem in medio Apollinem mi rarentur. Inde seu casu seu ex industria lapis ille sepultus iacuit per multos annos, eo in loco ubi Achates gigni lapides solent. contigit itaque circumcirca gigni Achatem perspicuum & aqueum, inde inuentus referebat Musas & Apollinem illum quasi naturae industria fabricatum: cum Achates iam gemma esset.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
