# De subtilitate 374

Girolamo Cardano, De subtilitate, 374. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/374

Comparatione enim dextrae ad sinistram, situs, rugae, cauitates, magnitudines, liturae, formae, atque alia innumera si non penitus similitudinem seruent, & ad unguem turpitudinem operis manifestant, qui etiam totam faciem in lapidem scalpunt, rem ut se habet debent exprimere, qui autem dimidium conuersa facie non parum ob aspe ctus similitudine iuuantur. Nam cum obliqua facie spectatur homo, & obliquitas ipsa non paruam assequatur diuersitatem, fit ut facies sic uisa modo hanc modo illam imaginem referat. unde in quadam latitudine repraesentatio haec constituatur, at totius in quodam puncto, cum uera ima go sit exprimenda: at facilius est assequi quantitatem insignem, quàm rem quę sola fermè cogitatione constat, atque diuisione carentem, qualis est uera ipsa hominis effigies, quae in totius uultus repraesentatione consistit. Caelandi ac pinQui caelant finguntie aut pingunt, formam mente concipere debent, atque gendi praeceptum sic primum typum effingere, inde illo praesente deliniare subtilius. Latet enim quaedam partium adinuicem symetria, quam si non mente conceperis, oculorum uerò innixus praesidio solo perficere tentaueris, frustra operam luseris. Nec dimidium fingere à latere tantum licet, nemo enim sic aspicit hominem, sed paululum deflexo capite inter utrumque situm. Facilius etiam est longe sculpere quàm caelare: caelare nunc dico, cum caCaelare long difficilius qui uam facimus effigiem, qualis in gemmis pro sigillis solet sculpendo effisculpere. ci: sculpere autem cum statuas imitamur, & prominere facimus imaginem uelut in nummis, qui signantur Principum imaginibus. Nam cum imago semper in utroque constet, in eo quod supra planum prominet sculpen do sensim adimitur, & si nimis extuberet, auferendi locus semper relinquitur: at in caelatura cum ueram imaginem in cera uidere sit necessarium, quod prominet, si augeatur cauitas in gemma, plusquam par sit magna aut profunda redditur, quam non emendare licet nisi in toto subuerso opere, cum in alia ut dixi facillimè adimendo corrigatur, hic replere cauitatem esset necessarium, quod nulla arte omnino fieri potest. Qui etiam sculpunt idem agunt & spectant, at qui caelant non quod uident agunt, sed dum agunt non uident, dum uident non agunt. Estque etiam istud difficil limum in arte caelandi, quòd dextra sinistris & sinistra dextris referre oportet, at cum sculpis dextra manent dextra, sinistra sinistra. Ob tot cau Caelare totam sas igitur caelare totam faciem rectè hominis alicuius, singularis exempli faciem singula omnino res est, ob id dimidium solum caelari passus sum in Chrysolitho ris exempli res ut dixi: cum prima nominis & praenominis litera: elegi hunc lapidem est. quòd sit durissimus, atque ob id aeternum opus habeat splendeatque non paChrysoliti uis rum, rarus tamen est Chrysolithus absque maculis quibusdam nigris à quires. bus uitiatur: alioquin gemma non uulgaris. Creditum est libidinem supra omnem opinionem coercere si tangens carnem gestetur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
