# De subtilitate 380

Girolamo Cardano, De subtilitate, 380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/380

Teritur crystallus tenuissime, additur martiacocta & aerugo splendidissima, uel uermicularis, foditur later crudus, imponuntur haec tria, ac in fornace laterum excoquitur inter alios signo addito, inde extrahitur gleba Smaragdo similis, excinditur, politur, uitrum tamen est, sed adeò elegans, ut nisi qui primo inuene runt (inuentum enim hoc est nouum atque ab annis decem citra) magnis frustis nimis celeriter uoluissent ditari, indeque suspicionem copia & magnitudine iniecissent, potuisset & nunc latere fraus maximo ac incredibili inuentorum lucro, quanquam nec sine lucro fuerint, uidi adeò pulchros ut auro circundati natiuos splendore uincerent. Optime succedit si omnino bullis careant, nam bullae uitrum esse declarant, & sordidum lapidem faciunt. tangitur tamen lima, nam uitrum est. Omnis enim gemma plumbi odore transit in uitrum, praecipuè uero cum fuerit tenuem in puluerem redacta. Porrò in Marciacocta plumbum contineri palàm est. Marciacocta enim constat sale chali, alumine & arena, tum plumbo nigro uel albo in calcem redacto, hac uasa figulina intinguntur, & in fornacibus posita nitorem uitri recipiunt simul ac soliditatem, neque enim humorem contentum combibunt aut transmittunt. Hoc autem maximè succedit in figulinis quibusdam Germaniae, quae ob terram solam spontet alia sunt. Itaque marciacocta, & plumbi odore gemmae in uitrum transeunt, colorem tum recipiunt: igne solo gemmae esse non desinunt, sed colorem amittunt non recipiunt. Si quid igitur medium inueniatur, quo gemma colorem recipiat mollescat etiam, sed non adeò ut in uitrum transeat, tunc lucrum maximum succedet. Oportet igitur ut minus molle reddat plumbo, & magis quàm ignis solus, sic enim Sapphyrus in Carbunculum transire poterit, cum sit durior Carbunculo, & si magis mollis euadat in Smaragdum, addito uiridi colore: rursus Carbunculus in Smaragdum, est em longe etiam durior eo, & si sit non parum Sapphyro mollior. tum multa huiusce generis quae beatum facerent inuentorem proculdubio esse possunt & latent: ubi enim extrema, ibi etiam medium esse necesse est. Porrò inter uitri genera quę marciacocta & crystallo fiunt, color si addatur rubens Carbunculus euadit, si caeruleus, Sapphyrus, sed omnes uiliores Smaragdo, quia plus ab illarum natura distant quàm uitrum, quod Smaragdum imitatur: nulla enim gemma non durior est Smaragdo, quemadmodum diximus superius, ea de causa Smaragdum solum conantur imitari, quod solum uitrum Smaragdo possit assimilari, ob magnam ipsius Smaragdi mollitiem: conficiuntur tamen etiam illae in latere, quemadmodum & Smaragdus adulterinus.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
