Latin
388
Girolamo Cardano, De subtilitate 388
Unproofread scanNot analysed yet
Simile ferrum atque ad eandem partem tendens ad se trahit, medio modo Magnetis expers ferrum mediocriter. Causa huius luce ipsa clarior est, nam dissimilia repelluntur, similia trahuntur. Itaque non iam ferrum abigitur ab ullo lapide Herculeo, sed ut particeps contrariae qualitatis, aut quoniam cuspis alterius lateris simili Magnete contacta est, unde dum illa trahitur reliqua fugatur. Ergo si ferri utraque cuspis à boreali parte tangatur, utraque ab australi repelletur, quasi totum ferrum propellat. Sunt qui affirment partem in eo lapide esse, quae ad orientem, &aliam quae rursus ad occidentem ferrum impellat, de quo nihil certi afferre possum. Verum simili ratione qua ferrum à Magnete aut trahitur aut impel litur, simili etiam ratione à ferro cui Magnes contactu inhaeserit ferrum aliud aut trahitur aut impellitur. Dico cuspis ferri Magnetis parte australi illita, ferro fixo existente cuspidem aliam à se propellit, quae in aequilibrio posita borealem partem Magnetis contigerit. Atque eadem ratione, Magnetis frustula à Magnete trahuntur, cum uires ferri Magnes aut illius frusta combiberint. Itaque non Magnes Magnetem trahit, sed ferrum Magneti haerens occultè. Accedit his tot praeclaris dotibus, quòd Magnes sub tabula positus, ferrum super tabulam in aequilibrio positum, quanquam interposita tabula celerrimè circumagit, non sine leui astantium admiratione. Vnde peluis lignea aqua plena superponitur tabulae, in ea nauicula collocatur, tenuissimis tabellis compaginata sine ferro sed glutine tantum, in prora muliercula formosa flexa ramo nauiculam agens, ita ut illius nauiculae motu, remus moueatur, &cum eo mulieris imago, sub pede postremo mulieris clauiculus lato capite, cuius pars illa latior pileus uocata promineat è tabula sic figatur ut lateat sub prora, nec tamen aquam tangat, optimi tandem Magnetis frustulum capiti uirgae ligneae ex abiete uel cornu inseratur, qua circunducatur lapis ipse sub tabula positus, atque sic supposito Magnete claui capiti producetur nauis lapidis motu quocunque uoles. uidebiturque his qui uirgam non possunt conspicere imago illa quasi animata, nauim quocunque uelis circumagere ac ducere, audienti quidem ac remiganti similis: non igitur materia ipsa transit, sed aliquid spiritui simile, nam tabula impediret motum, cum corpora se inuicem nequeant penetrare. Succedit ferrugineo Magneti candidus, &creagus, quasi carnem ducens: experimentum est quòd labijs haeret leuis, &uenis quibusdam distinctus, rarus &si, tamen etiam nunc inuenitur, cum nihil uoluit nobis natura occultum esse. Trahitur forsan siccus ab humido, haeretque labijs, non alia ratione qua festucae solent succino.