# De subtilitate 39.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 39.1 to 39.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/39.1

Si igitur calor, qui per magnum spacium dispersus est in unum contrahatur, quicquid magnae illi quantitati inerat, & modicae illi inest, quamobrem magnus calor in paruo spacio contentus magnos effectus producet, magnusque ob id dici merebitur, atque ob id ignis. Hoc enim adeò plane expositum est, ut repetere haud sit necessarium. Sed qui antispasi fit, ad coitionem reducitur. Non enim ob aliud antispasis accendit, quàm quòd in unum cogit, ergo & huius causa cogni ta est. Propagatione autem ostendimus quo modo generetur superius. Vnumquodque enim natura constantium atque mortalium sibi simile generare aptum est, itaque nihil mirum ex igne ignem accendi, uerum frictio & percussio à motu initium habent: putredo autem non sufficit ignem ac cendere, sed uel alio calore confirmatur, aut motu, aut antispasi, atque coitione. Itaque si quomodo motu ignis accendatur docuerimus, modos omnes simul quibus ignis accendi possit demonstrabimus: & quòd tan tum tres uerè sint, coitio, propagatio, ac motus, quanquam longe plures esse uideantur. Ostendere autem quomodo ignis à motu generetur, non aliud est quàm quomodo motus sit causa caloris demonstrare, nam si motus est causa caloris, erit & augmenti illius. Ignis autem ut diximus nihil aliud est quàm calor in immensum auctus. Ergo quonam pacto motus calefaciat, inquirunt Aristotelici, ac multa nugantur: tandem uerò ad id redeunt, ut calor sit effectus motus, estque hoc ac si dicerent, nescimus. Idem enim per idem ostendere certum nugacis atque imperiti argumentum est. Quid tandem, obscurè & suo more dixerunt quidam, quòd calor hic in aere iam est, sed per motum ad formam illam deducitur, esseque hunc calorem illum qui à syderibus prouenerit. O egregium hominem, calida non censent astra, inde calorem illum astrorum ignem esse uolunt. Quòd & si caliditatem efficere calida non existentia sydera concedatur: rursus dubitatio emergit, quomodo calorem illum motus augeat. Certum enim est conceptam caliditatem ante à syderibus absque motu nondum esse igneam.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
