# De subtilitate 394

Girolamo Cardano, De subtilitate, 394. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/394

Annulo conuerso anguli & latera inspiciantur, & uidebuntur dilutioris coloris: nam sit color C, oculus D, anguli A & B, manifestum est quòd D non uidebit A colore C, quia linea DC cadit infra punctum A, Et rursus si conuertatur annulus idem continget. Quòd si AB superficies ungui superponatur, non uidebitur color in angulis, sed erit dilucior: refranguntur enim radij potentes in uera gemma ex unguis plano. Est & alia non leuis lucri seplasia, cum ex concha Margaritarum pulcherrimae finguntur uniones, adeò autem rectè fraus haec succedit, quòd nec à gemmarijs dignoscuntur: color, splendor, substantia, pondus respondent. Sunt qui etiam ex duabus frustis ob conchae tenuitatem uniones conficiunt. Dum haec scriberem lis agebatur de Margarita sexaginta octo aureis empta à gemmario, quae ex concha facta erat, precium aestimationis aurei ducenti. Sperabant imponere Germanis aut Gallis, quòd ingenio & arte minus ualeant. Hos enim barbaros putant. Cum nos uerius simus barbari, siquidem magis barbarum est decipere quàm decipi. Sed satis de metallicis actum est, nunc autem ad plantas transeamus. gitize De Plantis. OBILIORES metallicis plantae sunt, atque in his quae plantarum odium dam sensus imago relucet. Nam & odisse & amare plan & amicita. tas, & membra habere functionibus opportuna, satis cla rum esse puto. Nam oliuam & uitem referunt odisse caules: & cucumis oleam fugit, & ulmum diligit uitis. Sic Myrtus iuxta punicam malum consita eam fructuosiorem reddit, ipsa odoratior, utraque mirum in modum laeta prouenit ac luxuriat.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
