Latin
395
Girolamo Cardano, De subtilitate 395
Unproofread scanNot analysed yet
Vna tamen est causa generalis, cur plantae quaedam alijs sibi uicinis perniciosae sint, nam cum Solis calore &humido terrae luxurient, necesse est arborem omnem opacam noxiam esse alijs, tum etiam multifidae radicis, nam mul tifida radice exhauritur humor uitalis, quo planta uicina atque imbellis ali debet: umbra uerò refrigerantur &plantae &solum, ut tabescere ob id ipsae uideantur arbores aut herbae quae umbrae subiacent: itaque nux noxia est utroque uitio: consita habet enim folia &multiplicem radicem: ficus uerò praegrandia. Animaduerti dum haec scriberem triticum iuxta sepem in agro natum, humile, aridum ac rarum &minimè fruticosum fuisse. Cum seps humilis &rara orientem aut occidentem Solem nec diu tamen, nec ex toto prohiberet. Ergo generalia haec, alia quidem ut diximus propria. Genera plantarum quatuor, arbores, frutices, suffrutices, herbae. Plantarum ga nera. Arbor est cuius truncus denuo uirescit, &ad egregiam peruenit magni tudinem: ut pirus. Frutex cuius truncus manet, sed non in iustam crescit magnitudinem, ut rosa &myrtus. Suffrutex qui &ipse manet trunco, sed tamen herbarum magnitudinem non excedit, ut bruscus. Herba quae caule caret, ut aizoum, idest, semperuiua &saluia, uel caulem in singulos annos mutat ut foeniculus. Potest &quintum genus addi medium inter herbam &fruticem, uelut rutha, haec enim arborescit quanPlantarum diffedoque, quandoque herba manet. Omnium autem plantarum differentiae rentiae. quasi numero carent: neque nostri propositi est de his diffusè tractare uelut de metallicis fecimus: nam obscuriora tantum non quae subijciuntur oculis attingere destinauimus, ob hoc breuissima plantarum &animalium historia erit. Aliae igitur plantae urbanae sunt, aliae syluestres, aliae in mari, aliae in fluminibus, aliae in ripa, quaedam in paludibus, aliae inter saxa, aliae mediocri terra, aliae &si rarae inter arenas nascuntur. Sunt &quae in puteis ut lichen, quae in nemoribus, quae in aprico proueniunt. Et rursus fructiferae, steriles, &quae carent radice, &quae folijs, &aliae ramis, aliae flore. Sunt &bene odoratae, &male olentes, &nihil olentes. Item quae semper frondent, quae amittunt folia: aliae item rarae, aliae densae ut cupressus: aliae &patulae ut lotos &fagus.