# De subtilitate 4

Girolamo Cardano, De subtilitate, DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/4

Cum autem ad formam infantis comparatur, potentia esse dicitur, nam si actu esset, esset infans iam, non autem foetus. Materia igitur prima actu est, atque ut ita dicam imminuto, ad formas comparata potentia est, nam nisi potentia ad illas esset, eas nunqu susciperet, neque enim ex lapide homo sit, quia lapis ad hominis formam suscipiendam potentiam non habet. Complexa uero à forma cui tunc subiacet actum consequitur perfectiorem, non tamen perfectum, actus enim perfectus est qui potentia omnino caret. Dicemus igitur ficus materiam per se consideratam actu esse, sed tenui admodum, ut uero ad alienas formas comparatur, potentia quidem ad illas: ut autem propriae ficus formae subiacet actu consistere. Sed nec materia prima omnibus Materiam primam quantita est spoliata rebus: cum enim ut dixi neque ex pugillo paleae ferri pugillus tem quandam ob materiae paucitatem, nec rursus ex ferri pugillo paleae pugillus ob ilretinere. lius redundantiam, sequitur ut materia prima quantitatem quandam retineat, quam indefinitam uocamus. Nanque non sibi certos describit limites, cum modo sub forma majus complendo spacium, modo minus latitet, nam si ex terra ignis fiat ampliorem occupat locum, quare materia illa prior quae minori subijciebatur quantitati, mutatione formae maiorem locum impleuit. Circumscriptos tamen habet limites magnitudinis ac paruitatis, intra quos ceu quidam Proteus infinitos magnitudinis terminos subit. Cumque haec quantitatis certa determinatio illi actu inhaereat, quid mirum est ipsam materiam primam propter quam magnitudo ipsa est constituta, actu esse ac subsistere? Obscurius haec quidem ab alijs dicta sunt, non solum ob rei ipsius subtilitatem, sed quòd plerique dum Vtilitas ex ma quae non perfectè assequebantur scribere uellent, sermonibus non tanuria prima. tum obscuris, sed etiam ambiguis tractationem ipsam inuoluunt. Porrò ad materiae scientiam imò essentiam sequitur, ut cum formas ipsas aduementes impedimus, prior remaneat, atque eo modo aqua frigida in sanguineis temperantiam conseruat, bilis prohibendo generationem. Etenim cum necesse sit materiam primam semper sub aliqua iacere forma, si subsequens impediatur arte uel casu, priorem formam manere necesse est, Praeseruandi inde igitur tota praeseruandi methodus ortum habuit. Similiter & in methodus untransmutationibus par materiae quantitas requirenda fuit: cum maior de ortum habuerit. aut minor opportuna esse non possit. Atque ea ratione ex consimilibus consimilia magis fiunt, quàm ex dissimilibus. Rursus rari ac densi ratio à materiae multitudine aut paucitate sumpta est: uerum de his inferius di cemus.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
