Latin
40.1 to 40.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 40.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec rursus ut dixi ex aere generatur, nam lapides ut duriores sunt indigent maiore percussione ut ignis generetur. Ergo si solum sufficeret aerem repente concuti ex tali ictu, qualis est is quo è chalybe &crystallo ignis excutitur, ex duobus chalybis frustis posset ignis generari, at non est sic: sed ut dixi duriora uehementiores ictus exposcunt, ignemque creant solidiorem ac uiuaciorem, ut cuius quandoque scintilla non paruo maneat tempore. Quin etiam quidam sunt lapides uitrei ac molles, qui leuissimis ictibus, uel solum facti ignem, sed minimè uiuacem, aedunt. Indicium uerò certum est, ex lapidis substantia ignem generari, quòd sine illius attritione nunquam eliditur: aer etiam ut diximus in flammam non scintillas uertitur. Quin etiam molae circumactae, cum aqua non aere obductae sint, ignem tamen emittunt, lapides etiam ipsi non nisi ex angulis. Itaque non in lapidibus abditus latet ignis, nec concusso aere ex aere generatur. Sed nec quòd in illis potentia sit ignis ullum certum est indicium, uix enim in ignem proiecti accendum. tur, nec à frigido unquam inflammantur, &epoti strenuè refrigerant. Quare manifestum est ex attritione lapidis ad tenuissimas partes illius substantia redacta, ignem generari, esseque huius materiam, uel illius ad hoc aptiorem. Namque puriores ac non parum duri ac tenui substantia constantes ut chalcedonij, crystalli atque huiuscemodi aptissimi sunt. Contra fragiles, aut praeduri, aut crassa constantes substantia minimè apti. Sed ad id unde digressus eram de motu accendente calorem reuerti opus est, nam ex hoc omnia fermè pendere uidentur. Itaque non ex aqua ignem unquam accendi uidemus, ex aere autem non nisi propagatione non motu, &si humidorum aliquod accenditur, ut oleum ac uinum, ab igne non motu inflammatur. Ergo quod motu accenditur, siccum esse oportet, non humidum, quod uero ab alio igne, etiam humidum esse potest. Quod igitur siccum est ac uehementer iam ex dimidio ignis est.