# De subtilitate 40.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 40.5 to 40.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/40.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/40.5

Est enim ut dixi, ignis uehemens caliditas ac siccitas, indiget igitur hoc quod siccum est ut tantum incalescat, uerum partis & totius eadem ratio est. Si enim incalescit motu uehementi, etiam uehementer incalescet. Cum igitur siccum motu colliditur, ut rarum euadat ac tenue necesse est: at tenuis substantia & sicca ignea est. Vnaquaeque enim materia sub certa quantitate formam ad se rapit. Hoc solum est igitur bene dictum, quòd calor ille qui à syderibus mixtis inest siccae iunctus materiae, dum motu nimis attenuatur non repugnante humido, quippe cum siccam eam iam supposuerimus, nec forma priore utpote lapidis, adeò ob tenuitatem debilitatae, De Elementis & eorum actionib. ne simul qualitates lapidis adessent, abesset uero substantia, ignis formam suscipiunt, calore agente. Ergo hic modus coitioni quasi contrarius est, in illo constante materia calor cogitur, hic sub eodem calore materia ipsa attenuatur. Indicio est hanc esse causam, quòd aqua motu in aerem uertitur, ut quisque ubi illae cadunt magno impetu potest uidere. Nam attenuata substantia cum humido iuncta sit, aeris formam induit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
