# De subtilitate 42

Girolamo Cardano, De subtilitate, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/42

Quaecunque autem motu non eadem manent, frigidiora euadunt: ut aqua & aer, acris uerò temperiem facit radiorum multitudo solis, tum syderum quos excipit qui illum calefaciunt. Terra uerò non adeò esse frigida potest ut aqua, quoniam non mouetur. His itaque constitutis, quibus non pauca quae iam diu latuerunt ostendemus naturae secreta, ad ignis rursus historiam reuertamur. Verum de sub stantiarum subtilitate quaedam prius pauca praeponere oportet. Quae: dam igitur dicuntur tenues per se, ut aer: quaedam quantitate, ut capilli: quaedam quia fluunt, ut sanguis: quaedam quia in partes tenuissimas diuidi possunt: ut aurum, aliae quia plura ex his habent, ut spiritus qui nostrarum sunt operationum instrumenta. Fiunt autem ab arte pleraque tenuia, sed tamen ipsa nec miscet nec attenuat substantiam sed solum quantitatem. Ignis uero si attenuat separat, aut si miscet non attenuat. Separando enim quae crassa sunt attenuantis speciem praebet. Sola natura simul miscere atque attenuare substantiam potest. Cum enim ut dixi nunc uocem subtilia quae duci possunt, atque ea ductilia uel humida esse necesse sit, ignis uero siccet, attenuare non potest nisi separet. Attenuat ergo uel comminuendo sicca, ut cum arenam in puluerem redigit, aut colliquando ut metallica, aut tenues partes separando ut in distillationibus. Verum dum urit, cum sicca comminuat, colliquet humida, etiam attenuat. Contigit tamen in distillationibus aliquod attenuari ac alteri misceri, cum à calido humido non ab igne fiunt. Calor enim miscet, & cum humido attenuat. Fit autem hoc uasis in aquam feruentem immissis, uocantque Mariae balneum. Proximum bonitate distillationis genus huic in equino fimo, inde quod per cineres, praestantissimum in oliuarum recrementis postquam oleum detractum est. nam cum calida sit ac humida substantia, per multos menses calorem seruare potest, atque eo longiore temporis spacio quàm uuarum acini, quo oliuarum substantia densior est ac pinguior. At nullum horum metalla liquare potest: Sed illa igne indigent. Sed ut ardentissima distillatio fit per ignes, ita mixtioni ac uerae attenuationi inepta, cui fermè similis est quae fit per cineres. Nam si igne distillata fecibus suis miscueris, fiet totum pro molis ratione grauius quàm antea: tum etiam siccius. Non igitur uerè attenuat ignis, sed natura ipsa quae totam substantiam concoquit ac miscet. Vnde ob subtilitatem omnia in unum conueniunt, mixtumque densius fit, & tamen ex subtilissimis compositum partibus.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
