Latin
48
Girolamo Cardano, De subtilitate 48
Unproofread scanNot analysed yet
Calor τ τὸ τοῦ τι ἐπαυπτον κ Liber Secundus Calor igitur quadruplex est, alius ut in principali agente, idest radijs Calor quadruplex, quaestos syderum, alius &ipse in actu, sed sicco iunctus, tertius humido, quartus nisque dissoluautem uestigium est caloris non calor. Primum igitur coelestem uocatio. re solemus, estque aliorum origo &fons, hic ut talis est calefacit, nondum tamen generat, quia materiae coniunctus non est. Hunc Aristotelici, qui audacter in his in quibus coargumi non possunt litigant, non esse calorem dicerent. Nullum enim esse calidum sydus, quòd coelum omnis sit expers qualitatis. Secundus igneus est &uocatur, qui nihil generat, qui iunctus siccitati instrumentum est potius corruptionis &separationis, quàm mixtionis aut crasis, sine quibus non fit generatio. Nec solum ignis sed omnis calor ex illius genere corrumpit, &generationi repugnat. Ob id nec cineribus oua excepta pullos aedunt. Tertio nomen est naturalis calor, qui &ipse motu indiget, nam omnis calor actu existens motu indiget, &depascitur subiectam materiam. Hic uerò duplex, alius quidem manifestum habens motum resolutionemque, qualis in animalibus perfectis maximè, atque magis in sanguineis: aut obscurum motum, qualis in plantis: multoque magis in seminibus earum, atque metallicis. In his enim motum calor habet obscurum, &tamen humidum dissoluit. Indicio est quòd seruata semina arescunt etiam si inungantur anni spacio uel biennij, senescuntque non secus ac homines rugis contractis, leuioraque infoecunda etiam facta. Calor autem potentia est, cum caloris uis uelut in pipere, à tota planta deriuatur in semen, &à toto monte in metallum, uel à magna parte nimis concoquens, quòd concoqui debet terream maxime partem, tuncque igneum redditur si multus calor extiterit, si paucus lapis, si in aqueam substantiam multus agat, fit pingue, sin paucus, aqueum. Quaeres forsitan, an calor actu maneat? manet quidem, sed ille cum sit naturalis in humida substantia utpote piperis fundatus est, quamobrem exurere non potest, eoque magis quòd auulso semine ab arbore perexiguus relinquitur. Neque igitur ob naturalem calorem piper calidum esse potest, cum ille sit ualde tenuis, nec propter substantiam exustam, cum illa caloris uestigium non calorem retineat. Sic &ardens aqua uestigium caloris retinet non calorem, &cinis refrigeratus. Calx uerò aliquandiu calorem retinet, illumque in sicco: ideo tangenti calida, &maximè intus, exterius enim ab aere perfrigeratur. Itaque pauca aqua si conspergatur accendi solet. Sed dices, calor igneus in humido esse uidetur, ut cum ardet candela? Sed non est, alitur enim ex humido, sed in humido non est. Vt neque homo licet pomis uescatur, pomea non est substantia, sed carnea, ita Quomodo in ignis tenuibus tam humidis quàm siccis alitur, Sed in solo sicco eoque techarta pisces nuissimo fundatur. Atque ea de causa inuentum est, quo nam pacto non uelut in sarta gine frigimus: secus quàm in sartagine pisces coquantur in charta.