# De subtilitate 49.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 49.5 to 49.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/49.5

Separat autem propriae utilitatis causa, quia aqueum propellit quod uri nequit, uelut in lignis uiridibus quae cum accenduntur aquam exsudant. Depascitur autem pingue humidum, in quod olim dum uiueret calor inanis fundatus erat. Ergo quod ardet tenuissimum & siccissimum esse necesse est: ut palea, aqua ardens, pyrius puluis. Sed in hoc aliquid est terreum propter halinitrum, ideoque strepitum aedit. Conati sunt ob id quidam detracto halinitro puluerem componere, qui sine strepitu sphaerulam emitteret. Quòd si lente & sine magna ui: fieri potest. Atque hunc Puluis pyrius hunc Brasauolus refert Ferrariae Ducem inuenisse, sed qui sine impetu absque strepitu ac ad xij. fermè tantum passus extenderet ictum. cum magna autem ui, sphaerulam eiut dixi, penitus est impossibile. Detracto enim halinitro, adhuc adeò elaciens è machiborari poterit puluis pyrius, ut sphaerulam emittat, & sine strepitu. Sed nis. in uniuersum quantum è strepitu, tantum ex impetu detraxeris. Ergo subiecta materia igne uariare solet, atque illius uires: adeò ut ignis è carIgnis offendens uisum.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
