# De subtilitate 53

Girolamo Cardano, De subtilitate, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/53

Ratio eadem est in putredine, & his quae sublimantur: nam ubi calor augetur & humidum non finitur, ut in his quae coquuntur aut putrescunt, ueneni uis exacerbatur: ubi uero uruntur, cum omnis humida pars pereat, & simul finiatur caliditas, ut in cinere, necesse est & ueneni uim totam abscedere. Non absurdè igitur quidam argenPestis cura cum to uiuo sublimato pestem curabat. nam ui ignea omne uenenum finitur argento subli Sic apud Ausonium rectè: mato. Toxica zelotipo dedit uxor moecha marito, Nec satis ad mortem credidit esse datum; Miscuit argenti letalia pondera uiui, Cogeret ut celerem uis geminata necem. Inde post pauca subijcit. Ergo inter sese dum noxia pocula certant, Cessit letalis noxa salutiferae. Nam ut dixi argentum uiuum sublimatum ignis habet rationem. Verum

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
