Latin
54
Girolamo Cardano, De subtilitate 54
Unproofread scanNot analysed yet
causam enim hanc non aliam esse conspicuum est, quàm quòd cum sponte sit frigidus, cum impetu delatus, post se cogitur calidos uapores relinquere, &ipse etiam solus ui impetus ingreditur cutis oscula, atque ob haec duo impense refrigerat: quorum neutrum accidit si toto ore exsuffles ac lente. Quòd si uel celeriter patenti ore, uel constricto ac prope admota manu, excalefacies quidem parum, aut uix refrigerabis. Itaque si cryptoporticum refrigerare consilium est, plures porticus angustas longasque in illam dirige. Ergo aer tenuissimus est etiam ut ictus omnes exciperet. Nam in terra ob soliditatem motus non fiunt nisi obscuri: in aqua uero etiam lenti, solus aer ictibus excipiendis aptissi mus, &ob ipsam tenuitatem esse uidetur. Sunt autem motus simplices alij praeter tres superius dictos quatuor. Coelestis, qui maximè est naturalis: &alius rursus naturalis, qui à quadam obedientia rerum fit, ut aquae ob Lunam, &ferri ad Herculeum lapidem: &uoluntarius, qui animalibus conuenit: quartus ex his est uiolentus, de quo nunc sermonem habere propositum est: nam de alijs suo loco dicemus. Vniuersi igitur motus simplices septem sunt, compositi uero ex his fiunt. Itaque cum haec propositio à Philosopho accepta esset, quòd nihil mouetur absque motore, &quòd illud quod mouetur motu uiolento non habet principium in se, quia motus eius est purè uiolentus, quare principium est extra, sequitur ut uiolenter mota ab aliquo extra motam rem moueantur. Hoc autem non potest esse nisi aer, igitur mota uiolenter ab aere mouentur. Et quia cadebat dubitatio eadem in aere, propter unam propositionem quae est uera: quòd omne corpus mouens mouetur, &ideo si aer mouet lapidem proiectum, mouetur: igitur ab aliquo mouetur aer: &ideo haeremus sicut de lapide. Dicunt quòd aer cum sit leuis à sua forma mouetur, &ideo iuxta hanc sententiam quatuor ortae sunt opiniones, quas nullus expositorum intellexit, &maximè Aristotelis, quem adeò iactant, opinionem. Prima igitur est, quod motum ut pote lapis, A moueatur ui acquisita à proijciente, sicut cum calefactum ab igne calefacit, postmodum caliditate acquisita alia, &ipsum calidum diu manet, ita motum recipit uim illam à mouente per quam fertur donec quiescat. Sensibilis est haec opinio, quae antiquorum est argumento ab Aristotele adducto reiecta, Sed &quòd ab aere moueatur indicio esse potest, quòd non tangens fulmen arbores tamen etiam prosternit.