# De subtilitate 55.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 55.1 to 55.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/55.1

Secunda Platonis fuit, quod à motu gratia exempli à mouente transfertur usque ad B, inde cum relinquitur à mouente, aer interim qui erat in loco mobilis, idest in A, implet locum inter A & B, & ita tangit A mobile cum motu, & hoc modo semper implet locum quem A mobile deserit cum eo impetu cum quo A iam mouetur, hoc enim necesse est ob raritatis motum, seu ne detur uacuum. Sic igitur Plato potest argumentari, moto à quocunque impetu aer subsequitur, eodem impetu implendo locum, & tangit A motum, igitur mouebit A ipse aer eodem impetu quo prius motum continuum faciendo: uocatque hunc modum antiperistasin, idest, locorum successione per mutationem. Aristoteles dicit, quòd hoc modo motus non fit: quia & si antiperistasis fiat, non tamen per illam mobile impelli potest. Ratio sua sic se habet: quae antiperistasi mouent etiam mouentur, igitur dum non mouentur non mouent: sed quando aer existens in A fuerit in B, tunc à nullo mouetur, possedit enim locum quem occupare debuerat, igitur non potest mouere A existens in Bè loco suo. Patet, quia corpus non mouet corpus nisi cum ipsum mouens mouetur, & haec demonstratio non fuit intellecta ab expositoribus, & tamen ostendit clarè opinionem Platonis falsam esse. Tertia fuit quorundam antiquorum, quòd aer antecedens ante mobile puta in C dum mobile est in B, moueatur uersus D, & successione ne uacuum detur, transferatur B in C ad locum aeris moti: & ita idem aer mouetur ex D in E, & mobile sequatur eodem impetu: sicut si bos habeat locum seu uicem subeat aeris antecedentis, & currus ponderis seu mobilis, & uinculum quo bos trahit currum est raritas uel uacui necessitas, & sic quantumcunque mouebitur bos & quantacunque uelocitate, eadem & tantum mouebitur currus, & ita quantumcumque & qualicumque uelocitate aer ante mobile A mouebitur, eadem subsequetur A mobile, & ita fiet motus continuus: & haec fuit opinio quorundam antiquorum quam quidam falsò philosophi esse crediderunt, cum tamen ab ipso relinquatur, eadem ratione aduersus eam quae contra primam opinionem adducta est militante. Scilicet quòd si C aer transfertur in D, quęritur à quo?

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
