# De subtilitate 56.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 56.1 to 56.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/56.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/56.1

Quarta opinio est Aristotelis, quòd aer qui est in B, motus ab eo qui lapidem iacit, ante mobile mouetur, & propellit eum qui est in C, & ille qui est in C, eum qui est in D, & ille qui est in D eum qui est in E, & ita donec perueniat ad G, qui non possit mouere H, eo quòd est nimis debilis, & tunc cum H non moueatur, non trahet pondus, & sic quiescet in G. Dicit igitur hoc modo, motus uiolentus fit debilior, quia F mouetur ab E, igitur minore impetu quàm E, & E quàm D, & ita semper uiolentus motus debilitatur, ut apparet etiam experimento. Hic etiam non est motus sine motore, quia quaelibet pars mouetur à sua praecedente, ut F ab E, & E ab ipso C. Tertio patet ratio dicti, quòd prius cessat quaelibet pars aeris moueri quam mouere, nam cum D mouetur à C, mouet E, quia mouetur à C, igitur dum quiescit iam D in E, mouet D ipsum E ex loco suo, igitur cessat prius moueri quam mouere, quia D cessat moueri dum D est in E, nam tunc C est in D, quod mouebat D, igitur cum C est in D, D quie scit in E, & tunc C mouetur ad F, & non mouetur nisi ab aliquo, & illud est D, igitur D prius desinit moueri quàm mouere, quia dum est D in C non mo uetur sed quiescit, & tamen mouet E uersus F. Et si opponas quòd corpus non mouet nisi moueatur, dico quod est uerum, sed tamen finis motus primi, idest mouentis, est coniunctus fini motus secundi, non idem, sed prius cessat motor à motu, quàm id quod mouetur, & hoc est quia saltem natura motor prius mouetur quàm moueat, ideo patet quartum quòd motus rei quae proijcitur componitur ex infinitis motibus sibi inuicem succedentibus, & est continuus per accidens. Fit enim translato aere B in C, & aere C interim in D, & eo qui erat in D in E, & ita de alijs.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
