Latin
57.1 to 57.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 57.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illud quod mouet est impetus acquisitus, sicut calor in aqua, qui est ibi praeter naturam ab igne inductus, &tamen igne sublato, manum tangentis exurit, &ideo etiam accidens uiolenter adhaerens uim suam retinet. Dicamus igitur primo ea quae sunt manifesta, et sunt quòd quatuor Quatuor causae celeritatis sunt causae motus uiolenti diuturni &celeris. Prima est quòd causa mo& diuturnitauens celeriter ab initio moueat. Secunda quòd per magnum spacium, ideo tis motus uiolenti. machinae bellicae quo longiores, eo procul magis eiaculantur: &ita arcus quo magis tenditur ob ambas causas, eo longius emittit sagittam: nam si tendatur ad E usque, mouebitur cum chorda solum sagitta ex B in D, &si tendatur usque ad C, mouebitur ex C in D, igitur si tendatur usque ad C, procul magis emittetur iuxta proportionem CD ad BD, Item chorda tracta usque ad C, maiore impetu redibit ad D quàm ex B in D. Igitur celerius mouebitur sagitta à chorda, quare etiam postquam emissa fuerit. Nec oportet adijcere ut ualida sit uirtus quae mouet, nam nobis sufficit ut celeriter moueat, quòd si celeriter mouere potest, ualida est causa quae mouet. Nam &si ualida esset causa, moueret tamen lente, non posset procul emittere. Nihil enim lente &proNihil lente &procul emitti cul aliquid mouere potest. Nam quod lente mouetur, multum temporis potest. consumit in motu, in quo etiam maximam uim, cum contra naturam nitatur debilitari necesse est. Tertia causa est raritas medij per quod mouetur. Nam in aere uelociter, in aqua lente, in terra uix est impellere quicGubernatores quam. Atque ob id qui naues hostium machinis petunt, maximè cauent nauium cauent ne ictus fiat in parte nauis quae sub aqua iacet, quàmuis pernitiosior esset, ne bellica torsed quia sphaerae ictus occursu aquae debilitatur, malunt nauim supra me sub aquam mergant sphae aquam ferire, sed tamen humiliore quam possunt parte.