Latin
59.6 to 59.7
Girolamo Cardano, De subtilitate 59.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
At uero cum impellitur tanta fermè ui redit ad medium, quanta ab illo depulsum est, igitur cum ea ui iam depulsum sit à medio, gratia exempli per cubiti spacium, tantundem discedere in contrariam partem necessarium erit, atque ita continuo ac alternato reditu tardissimè conquiescere. Cum igitur in annulo motus hic, uel occulta spirituum motione paululum iuuatur, adeò sponte augetur ut uerbis uim fuisse credas. Quamobrem cum paulo concitacior est annuli motus, ipso iam ut dixi se ipsum mouente, uidetur annulo Daemon inesse qui annulum moueat. Est autem motus hic etiam in filo longiore facilior, euidenti demonstratione. Sit enim annulus in F, &moueatur per BC, suspensus in A, &rursus suspensus in A ponatur in H, &moueatur per DHE, quae sit aequalis BFC, &sit L centrum terrae: constat igitur, quòd dum est in F, mouebitur contrà naturalem motum per FG, &dum est in H per HK, sed HK est breuior FG, ut in primo de circulis demonstrauimus, igitur cum potentia mouens eadem sit, &quod mouetur idem, &majus transeat spacium in F, quàm in H, à centro seu magis ascendat, transibit illud in longiori tempore, igi tur si in aequali tempore debent moueri minore impetu indiget H quàm F, &ideo quanto altius suspenditur eo facilius mouetur mobile &minori labore.