# De subtilitate 6

Girolamo Cardano, De subtilitate, DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/6

Dico etenim mixtum ut lapidem à terra quae in ipso est deorsum moueri, aut aqua. Siquidem mixta & ipsa ab elemento aut elementis quae in ipsis dominantur moueri solent. Cum uero corpora ipsa eiusdem non fuerint generis, eodem in loco esse non possunt: nam materia illa duas haberet simul formas. Plus uero esse ac minus de eodem corpore, ostendunt oua uitrea, quae cum exsuguntur ex paruulo foramine aquam trahunt, nam aer ille rarior factus ob attractionem denuo cogitur: occupatque minorem locum quàm prius, atque sic ne uacuum detur aquam ad se trahit, igitur aer ipse cogi potest ac seipsum subingredi eademque ratione rarior euadere, utque est terminus quidam in raritate qui uacui rationem habet atque sic mouet, ita densitatis alius, quem si quis prę terire nitatur, motum excitat, qui uocatur impulsus. Fit igitur impulsus, uel cum corpus locum alterius subingreditur, uel cum idem corpus adeo crassescit, ut tantam crassiciem ferre non queat, tunc enim locum alium atque ampliorem quaerens motum impulsus excitat, utque à uacuo & raritate nimia attractio, sic à densitate maiore aut corporum coitione in unum impulsio, quae attractioni contraria est. Ergo in uniuersum tres erunt motus naturales, primus quidem ac ualidissimus à uacui fuga, sed uerius à forma elementi cum maiorem raritatem non admittat, nec materiae partes separari unquam queant. Cum igitur in follibus apertio maior fit quàm paucus ille aer ferre possit, primum rarior redditus, cum materia prima separationem non admittat, aer ille non sustinens maiorem raritatem aut aliquid ad se trahit, aut folles omnino disrumpit, non igitur à uacuo motus ullus, sed à formis ipsis maxime aeris, dum amplius diuelli nequit nec separari, fieri consueuit. Esse autem hunc motum naturalem ostendit consensus in hoc uniuersi, & obedientia omnium corporum, quae relictis proprijs motibus ut huic satisfaciant, ascendunt sponte grauia, descenduntque leuia. Secundus ut dixi è directo huic contrarius, specie quidem ut primus, à uacuo sic hic, ne corpora se mutuo penetrent factus uidetur, sed uerius oppositam priori ob rationem, ne scilicet forma plus iusto quàm debeat materiae primae consequatur, sicut in priore ne iusto minus. Hunc igitur eisdem rationibus quibus priorem naturalem esse demonstrauimus à natura proficisci, quamuis apud quosdam obscurius certè constat. Neque satis liquet ex his motibus qui sit ualidior, illud tamen clarum est, ambos motibus omnibus uiolentis, cum etiam elementorum naturalibus potentiores multo esse, neque ubi impulsus huius generis aut attractionis ratio habenda sit, grauis aut leuis penè ullam esse curam. Atque ea ratione quam suo loco prosequemur, tanta ui tormenta bellica pilas illas ferreas emittunt. cum nulla uis alia impellendo quicquam simile possit efficere. Quòd nisi machinae periculum fracturae obstaret, nihil prohiberet ex Germanijs in Indiam, quoniam ex ordine est uniuersi impelli.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
