# De subtilitate 60

Girolamo Cardano, De subtilitate, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/60

Cum igitur filum longum fuerit, initium motus ducet uel ab incauto manuum motu, uel ab aere, uel à spiritibus ipsis quorum uis etiam per filum descendit. Ita adeò facili existente motu illius, & tot causis mouentibus, nil mirum immotis digitis & fili initio annulum moueri, quo moto uix cessationis, cum graue ut dixi appensum tam pertinaciter seipsum moueat, initium poterit inuenire: atque hoc modo praecantatione moueri uidetur. Sed postquam haec clara sunt, dubitabit aliquis cur E tenuia corpora non solum motum uelocem admittunt, quod rationi consonum est, sed etiam faciunt, quod dissonum est. Nam impulsus aquae minus uiolentus est, cum alicui rei intruditur, quàm aeris, & aeris quàm ignis. Indicio fuit instrumentum quod ut audio, nam non uidi, Germanus attulit: ulnas longum xx. ex cupresso, cuius foramen adeò angustum erat, ut cicerem etiam si rotundus fuisset non esset admissurum. Crassitudo ulna minor, Impellebat plumbeam pilam admodum exiguam, quae tamen foramini conueniret, tanto impetu ut tabulam transuerberaret. Secura res sine strepitu & pulueris dispendio tria habens haec commoda: sed totidem incommoda, grauitatem, magnitudinem, & pro magnitudine imbecillitatem. Quòd si igne ictus molliamur breuiore longe ac minore instrumento indigebimus, igitur plus ignis quàm aer, & plus aer quàm aqua impellunt. Causa duplex est: quòd in impulsu non solum mouere sed etiam moueri necesse est: at rariora facillimè moueri, & ob hoc maximo cum impetu demonstrauimus: itaque ictum aedent magnum. Altera quòd quae rara sunt maximè cogi possunt: quòd multum distent ab extrema densitate: aqua autem cum densitatem terrae subierit, ulterius transferri minime potest. Machina igitur omnis aut magna necessario est, uel debilem ictum aedit, aut magno cum strepitu, nam quae cum igne strepitum dictam ob rationem faciunt: quae autem cum aere aut magnae sunt ut Catapultae, Balistae, aut paruos aedunt ictus. Sed solent sagittas scorpionibus non pilas imponere, non solum quòd leuiores sint, sed etiam quòd acie ictus magnitudinem suppleant. Certum est Brixelensem fabrum, scorpionem palmi magnitudine totum ex chalybe sic temperasse, ut moechum uxoris suae occultato sub mantello instrumento occiderit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
