# De subtilitate 62

Girolamo Cardano, De subtilitate, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/62

Capsa haec omnia undequaque conclusa continentur: in cuius supremo capsula K iacet, atque in ea quadrata quasi lignea patina leuissima in qua farina iacet, haec sic suspensa est ut facile concuti possit, Concutitur autem funiculo ei annexo atque rotae in dextro latere iuxta B ex altera parte ipsius funiculi. Memineris etiam cribrum FG utroque ex capite patere: supremo ut farinam excipiat à patina, infimo ut furfur eijciat ex G: tota autem capsa trifariam diuiditur in LMN, erectis septis ex tenuibus tabulis firmis ac omnino immobilibus: potest & si libet quadrifariam diuidi. Hoc igitur constituto, cum circumagitur B rota funiculus concutit patellam, & denticuli tabellam: patella excutit farinam in cribrum FG, tabella cribrum concutit: inde fit ut tenuissimus flos farinae primo excutiatur, cadatque in NM, parte capsulae: descendens uerò cum uehementius agitetur, pars inferior excutitur alia minus syncera in LM, inde ultimo descendit per os cribri infernum G furfur totus in LO: atque ita tria seorsum colliguntur, flos farinae in MN: farina crassa in ML: furfur in LO: quae uero circumuolat farina tota, necessario iterum redit ad locum suum ut nihil penitus pereat: quoniam capsula nullibi transpirat. Oportet autem, quòd ipsa ratione fa cile percipis, FG cribrum non nimis esse accliue, nam farina usque ad G perueniret, & cum furfure eijceretur. Quamobrem si septum L usque ad os cribri transtuleris, uel aliud septum ut in P, adieceris, simul etiam paululum ut uides os ipsum G superius recuruaueris, ne uel oboli iacturam feceris farinae. Nunc quanta ex hoc sequantur instrumento commoda intellige. Primum unius hominis labore, qui rotam uersat, & farinam imponit patellae, & cum loci pleni fuerint cribratam colligit ac furfur, trium cribratorum uices supplet. Secundum est, quòd ad hoc opus cum neque adeo sit laboriosum nec noxium quilibet sufficere potest, utilesque geruli habentur, qui longe minore precio cribratoribus conducuntur. Tertium, quòd tota farina colligitur, nec quicquam perit, cum in cribrantibus necesse sit ob manuum motum ac brachiorum non paruam partem perire. Accedit, quòd lineum cribrum cum solum tremat non adeò atteritur, imò longe minus quàm dum farina ab hominibus cribratur, nam illos concutere ut solent cribrum uehementer est necessarium. Facit & ad compendium, quòd farina exquisitius excutitur, ut furfur omnino purum sit. Haecque omnia citra domus foeditatem, & hominum iacturam atque incommoda. Natura etiam instrumenti duplicem aut triplicem farinam distinguente, quod à cribratoribus nisi coniectura incerta primo, deinde etiam instabili, fieri non potest. Sed iam ad aeris tractationem reuertamur, motuum omnium uiolentorum iam absoluta narratione. Itaque aerem usque ad coelum extendi iam docuimus, purioremque illius partem aethera uocari, sed neque aether nec aer ob substantiae puritatem sentiri potest. Causa factum est hoc animantium: nam si colores haberet, quae uiderentur talia apparerent.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
