Latin
63
Girolamo Cardano, De subtilitate 63
Unproofread scanNot analysed yet
Sic tutò &sine strepitu ac suspitione, nam plerunque puluis odore prodit insidias, maximam iniuriam ulcisci meditatus est. Idem Horologium in annuli gemma constituit quod mola circumagebatur, &horas indicabat: non solum sagitta sed ictu. Hic idem nauim miro construxit artificio, in qua mulier testudinem pulsabat, &motu remorum uiri rotis suppositis, quasi ad concentum agitantes remos, nauim impellebant. Sed quando haec quasi parerga dici possunt, ut tamen artificiosam hominum inuentionem edoceam, quae ab aeris natura ortum sumpsit, pulcherrimum instrumentum quo farina cribratur à triennio citra inuentum edocere statui, ut simul intelligant homines, quàm leuibus rebus, modo sint ingeniosae, opes liceat comparare. Nam nunc cum pistores omnes ob utilitatem habeant: ille uero priuilegium consecutus sit à Caesare ne quis habere possit praeter eius consensum, uitam ex hac agit industria, &adeò breui tempore sibi domum aedificauit. Neque enim pistores soli, sed collegia sacerdotum, &uirginum Deo sacrarum, &nobiles quicunque familiam magnam alunt, ob egregiam utilitatem ne dicam necessitatem habent, plures etiam alij quos non tam utilitas quàm ipsa rei admiratio incitauit, facere curauere. Haec autem ipsius est structura. Rota est B parua, in cuius extremo ambitu A manubrium quo circumagi possit, haec duo extra machinam protenduntur: in rotae medio bacillum C, quod motu rotae circumuertitur, cui in C duo denticuli lignei ex aduerso positi, alijque proximi duo, &ipsi ex aduerso positi, uerum quasi intermedio loco priorum, ut cum semel rota circumagitur, quater tangat lignum latum imò tabellam DE utrinque suspensam capsulae: ut rota uertente, tabella tremulo motu dum denticulis tangitur perpetuò agitetur. Porro lignum C, &tabulae pars parua capsula circunteguntur, ligno seu tabellae DE superstat cribrum pollinarium FG obliquè pendens, &ex G appensum in H ne excidat, hoc tenuibus tabulis imò tenuissimis ac leuissimis undequaque constat, praeterquam in imo ubi cribro farina excutitur: nam ut solet pars ea tela linea constat.