Latin
63.1 to 63.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 63.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim per uiridia conspicilia inspicienti omnia uidentur uiridia: ita si aer coloris particeps esset, omnia eiusdem coloris esse uiderentur. Similiter si odorem haberet, omnia eodem odore infecta uiderentur. Similiter si acrem saporem aut dulcem prae se ferret, dulcia omnia aut acria uiderentur. Eodem modo calidus si quandoque euadat, ut in aestate, omnia ut calida uideantur efficit. Ea ratione nox sonos &strepitus leuissimos etiam detegit: quoniam die aer non est omnino expers soni. Ergo omnia ut posset suscipere, sapores, odores, sonos, colores, &calidum ac frigidum, eaque ut decet sensibus repraesentare, omnium natura expers factus est. Qualitatibus autem cum subiacet primis alteram oppositam refugit: atque hoc indicium est eorum quae iam diximus, qualitates ipsas per seipsas agere. Hyeme enim aer qui efflatur cum calidus sit, in rotundam cogiCur aer hyetur figuram, ab ipso calore siquidem non ab aeris natura: etenim aer me in rotundam frigidus non cogitur, nec calidus in calidum locum inspiratus. Sed cur figuram cogiin rotundam figuram? quòd ea cum sit capacissima etiam sit robustissitur. ma, &etiam quoniam solo puncto laesurae causae se exponat, ob id pugnaturi, ictumque excepturi, ac pondus subituri in rotundam figuram se totos colligunt. Hic interclusus corrumpit animata, anima carentia Aeris contrariae uires. conseruat: liber autem quae anima carent corrumpit, quae animata sunt conseruat. Exedit enim anima carentia motu, ideoque perflato loco illa corrumpit, animalium calorem repurgat ac refrigerat. Sed reclusus dum non mouetur quae à putredine absunt illaesa conseruat, quia motu carens non exedit. Sed animalia &quae putrescere possunt immotus manens, atque ideò putrescens, corrumpit, occidit, putrefacit. Adeò Pestis ex arcuuerò corrumpitur aer conclusus ac immotus, ut cum M. Antonini aperta. Imperatoris milites Auidij Cassij in Seleucia Babyloniae arculam in Appollinis templo inuentam aperuissent, aurum sperantes inuenire, aer exiens adeò computruerat, ut totam regionem peste affecerit. Inde uentis delatus in Graeciam, atque inde etiam Romam, pestilentiam eam excitauit, quae humani totius generis partem fermè tertiam absumpsit.