# De subtilitate 63.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 63.5 to 63.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/63.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/63.5

Simili ratione frumenta sub terra reclusa aerem uitiant, indeque uiCausae putredinis aeris & cissim ab illo uiciantur. Fiunt & aeris corruptiones ob terrae motus. pestis. Reseratus enim aer, qui multis latuerat seculis, dum emergit pestem magnam afferre solet, ob id magnos terrae motus pestilentiae graues subsequi solent. Fiunt & ob putredines, uelut post magnas clades, post inundationes, & locustarum interitum. Hae quidem pestilentiae ab aere. Pestis mira. Quae autem fiunt post famem, alterius sunt generis. Mira tamen pestis uarietas, nam referunt authores fide non indigni, Constantinopoli, quae olim Bizantium dicebatur, pestem obortam quae huius erat generis, ut qui laborabant, aut quibus morbus imminebat, uiderentur ab alio homine cedi: perturbatique hoc terrore moriebantur. Illud sanè certum est, tot fermè esse modos pestis quot tempora. Nulla tamen pestis ultra trien nium saeuit. Causa multiplex est, prima quia si tam diu saeuiat non habet fermè in quos saeuiat. Deinde aer ipse cum leuissimae ut dictum sit substantiae ulteriorem putredinem pati non potest. Ostensum est enim superius quae computruerint non amplius esse putrida.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
