Latin
64
Girolamo Cardano, De subtilitate 64
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit quod uix fieri potest ne in tanto tempore aer moueatur &in uentos transferat quod corrumpitur, uidetur etiam omnibus pessimis rebus Dei beneficio mo dus quidam impositus. Nam nec serpentes multiplicari uidentur ultra metam quandam, nec acuti morbi ultra quartundecimum diem perseuerant, nec ullum uehemens malum esse potest diuturnum. In pestis autem genere diuturno ac lento nullum est inuenire terminum praefixum, ut in Gallica lue, quam constat iam quinquagesimum ab ortu suo annum excessisse. Genera pestis ex aere ueneni habent rationem. Venena etenim quaedam natura, ut quae nascuntur, &anguium pessimi: putredine, è quorum numero pestis ipsa est, &quae arte conficiuntur, cocta olim nunc sublimata uocantur. Acerrima &maximè praesentanea à natura fiunt, illa artem undequaque superante: sed tamen rara, frequentissima ab arte. Cum in malis excogitandis longe deterius humanum genus sit quàm natura, ergo raro exemplo, non turpe illa duxit sibi in his ab hominibus superari, modo tamen magnitudinis rei palma apud illam maneat. Sunt uerò ex his quae à solo tactu occidant, nam canis rabidi spuma si in locum aliquo modo uulneratum incidat, uel à quo sola detracta sit cuticula occidere so let, &scylla cuti illita uexat carnes, &cantharides manu retentae sanguinis mictum prouocant: quid mirum est igitur uenenum esse quod solo contactu occidat, tum praesertim cum uideamus pestem quod ephippijs aut tabulae haeserit hominem occidere, qui alteri eorum insederit. Cur igitur pauci sic pereunt non paucae sunt causae. Primum pauci hoc nolunt, Principes enim odio habent ea, quibus &alij in ipsos uti possent. Pauciores etiam sunt qui sciant haec, nec sapientes pessimo exemplo uti uo lunt, nec imperiti sufficiunt. Adde quòd tam uiolentam belluam quis sanus libenter tractet, ea etiam nocere non possunt, nisi copiose administrentur, omniaque haereant, at aduersus haec Principum cautio maxima est. Imminet etiam periculum adeo ingens proditoribus si pateat, non solum ab his in quos molliuntur necesse, sed &ab his propter quos, ne post scelus peractum sceleris habeant testem. Denique qui uel natura uel arte bene sunt instituti hac scientia, quae solum est ad hominum perniciem carere uolunt. Ego cum admodum curiosus fuerim omnium quae mortali scire liceret, hanc solam ignorantiam optimae scientiae esse loco duxi. Nec quaesiui unquam, nec si quis sponte obtulisset habere uoluissem. Quin potius si quid excogitandum fuerat, ad auxilia &cautionem traPraecautio adduxi. Auxilium igitur est non haerere loco cuiquam donec incalescat uersus uenena. manus: lotio frequens partium cum aqua tepida: olei quoque ruthacei, non illius uulgaris sed eius quod eodem modo factum sit quo &spicatum &gariophylatum apud pigmentarios fieri solet, inunctio.