Latin
65.5 to 65.9
Girolamo Cardano, De subtilitate 65.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
culo maneat. Nam his quae uomitum ualidum prouocant, lac, lixiuium, oleum, aqua nucis uomicae, quam modo succum diximus, pręstantissima sunt. Igitur in morsibus uenenatis, in aculeorum ictibus, in unguentis uenenosis, in potu ueneni, quod ita ad praecordia penetrauerit exterius adhibita auxilia ualidiora sunt. Itaque solent nonnulli exenteratis mulis uiuentibus se immittere. Calor enim ille auocat exterius uenenum, ac illius maliciam frangit. Occidit etiam uenenum ui eius ad cor penetrante: at quae illinuntur ad cor integris fermè facultatibus perueniunt ac celerrimè, quae uerò bibuntur praeter quòd serò penetrant moramque trahunt plurimam, in uentriculo primum, inde in uenis quae ad iecur, post in iecore, ultimo etiam in dextro cordis sinu, adeo retunduntur uiribus ut uix uestigium eo tempore quo maximas esse oportebat relinquatur. Ergo ut in argento uiuo, de quo in tractatione de Gallica lue actum est, scabies, prosora, &lues Gallica expellitur, quoniam subtilitate penetrat, caliditate attenuat &expellit, praua &noxia qualitate expellitur, eadem in uenenis ratione illita deferuntur per arterias in sinistrum prompte cordis uentriculum. Quòd autem uel sic totum corpus immutare possint, humoresque omnes mouere, mutare, eijcere, experimentum in Gallica lue ostendit, ubi etiam ossa si expediat propellit. At serò tamen dices, hoc quidem quia non in tenuis olei formam redactum est, sed ipsa argenti uiui substantia adhibetur, nec etiam praecordijs ut in uenenis admouemus. Transtulit nimis nos longè à proposito orationis continuitas, siquiden quòd moueri semper aerem in his locis ubi liber est, atque ideò in superiore regione, ex hoc ostendere conabamur, quòd quiescens putrescat, ex hoc inde in pestis narrationem prolapsi, nec reuocati, quin potius ex illa in uenenorum historiam delapsi, quanquam non inutilem, longe tamen, ut dixi, à proposito aberrauimus. Igitur reuocandus est stylus ad aeris motum ac quietem. Refert Solinus Olympum Thessaliae montem adeò in sublime ferri, ut peractis anniuersario die sacrificijs cineres immoti maneant usque in sequens sacrificium: quòd toto anno montis uertex ob altitudinem uentorum expers sit. Quòd si haec causa est, cur non Caucaso idem eueniet monti, qui Albanos &Colchiden à Sarmatia distermi nat?