Latin
67.1 to 67.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 67.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
passuum, &in Gaira niuibus tegi montium cacumina, cum tamen partibus tantum decem ab aequatore distet. Vtraque prouincia iuxta Pariam posita est. Ergo uerò moueri aerem illic certò scio ratione dicta. Sed si modo cineres non euertit, id fieri potest quòd tenuissimus sit aer, atque etiam ob id saluberrimus, conuenitque hoc his quae de Atho monte, si modo Solino ulla potest adhiberi fides, ille idem narrat. Quòd si fabulosa illa existimas, iam nihil habes aduersum nos. Itaque scripsit ille Athon montem Macedoniae, qui inter quatuor altiores mundi montes adnumerari debet, nec satis constat quo ordine inter illos sit censendus, arcem Acroathon in uertice habere, cuius incolae dimidio plus caeteris mortalibus uiuunt, nec ibi cineres aut aquis dilui, aut uentis euolui, cui etiam sententiae de uitae diuturnitate quasi Lib. 2. cap. 2. Mela Pomponius subscribit. Idem &de cineribus eadem affirmat, quare non immotum aerem, sed si ita est leniter motum purum ac tenuissimum esse oportet. Nam istud satis constat, aerem cum quiescit putrescere, ueTerrae motuum lut &terram cum concutitur conteri. Concutitur autem terra tribus modifferentiae. dis, inclinatione, succussione, uibratione. Vibratio periculo uacat, suc cussio nunquam, sed rarò etiam ruina uacat, inclinatio uerò ruinae comes est, Terrae motus uidi tamen &inclinationem absque ruina. Fit autem cum materia quae uri causae. apta est, uritur: sulphur, sal nitrum, seu Halinitrum, &bitumen. Cum enim haec accenduntur nec exitum inueniunt, ut in cuniculis machinis ne, terram mouent &quatiunt. Pessimè quidem Halinitro, mediocriter bitumine, tenuiter sulphure. Vnde hic rursus quaestio oritur: cur Halinitrum cum difficilius ura. Cur Halinitrum maiorem stretur ac segnius quàm sulphur, attamen magis concutit &quatit machinas, pitum sulphu& maiorem facit strepitum? Causa est, quoniam Halinitrum siccius est, re facit. ideò etiam cum purum fuerit celerius ardet, nec segnius uritur, nisi quia est impurum. Sed dum purum est, cum siccum sit momento ardet. Non sic sulphur pingue existens mora ut ardeat indiget.