# De subtilitate 67.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 67.5 to 67.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/67.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/67.5

Alia causa est, quòd cum terreum sit majus dum in flammam conuertitur occupat spacium, ideò duplici causa, & quòd celerius ardet, & quòd terreum ac densum est, atque ob id majus occupat spacium maiorem sulphure impetum facit. Nam sulphur ut infra ostendemus, pingue est & aereum & minimè terreum. Constat enim Halinitrum densa ac tenuissima substantia. Purgatur autem Halinitri repurgatio. hoc modo, ut Vannocius Biringucius docet. Cineris, ossium, oliuarum partes tres, calcis uiuae unam, aluminis liquidi partem mediam & quartam, aquae partes cxx. ferueant & conquantur donec dimidium fermè decrescat: huius postmodum aquae percolatae, librae duae uel quatuor Halinitro dum cogitur aqua feruente adduntur, eo tempore quo uehementi aestu spuma è cacabo exilire uidetur. Alius nobilior modus sed damnosior. Vase ferreo Halinitrum excipitur, uase ferreo etiam tegitur: admotis prunis adeò torretur donec liquescat: si non perfectè liquatum fuerit, quod deprehenditur semoto tegmine, adhuc reposito tamdiu ignibus urgeatur, donec liquescat perfectè, post tenuissimo sulphuris puluere inspergatur, qui si non sponte accenditur, accendatur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
