# De subtilitate 68

Girolamo Cardano, De subtilitate, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/68

Permittatur igitur quicquid est pingue exurere, hoc enim supernatat, inde amotum ab igne, fece terrea in fundo relicta, totum cogitur in candidi marmoris speciem. Palàm igitur est, quicquid pingue est celeri ustioni resistere, bitumen salis aliquid continet, ob id magis succutit quàm sulphur purum. Succussio omnis aliquid habet majus simplici ictu, unde fit ut quae tremulo ictu percutiuntur facilius frangantur. Iam primum hoc experimenta docent, nam si gladium persico infigas, & illud suspendas manu, baculoque percutias gladium, non solum persicum, sed & nucleum leui ictu diuides: hoc enim saepius expertus sum. Quin etiam ferunt crure bouis (osse scilicet) paleae cumulo superimposito, inde ossi superposita securi, icta securi fasciculo paleae os ipsum confringi: quod uerum esse, & si mirum sit, constat tamen tremulo ictu ualidissimam uim inesse. Quaerendum igitur quam ob causam. Ratio ut mihi uidetur altera harum est uel ambae. Prima, quòd si tabulae solidae superstet quod percutitur, resistente tabula densius redditur quod percutitur, & pars ipsa quae ictum excipit: quare ictui minimè cedit, densum enim quo densius est eo difficilius diuiditur, at si molli stra to ut lectulo, aut paleae, aut nulli rei penitus incumbat, non densari potest, sed dehiscit atque fatiscit. Ob hoc quae sicca sunt sic facilius diuiduntur. Causa alia est, quòd in tremulo ictu redit quod percutitur nondum finito priore ictu: quare si redire debet altero ictu manente, quod percutitur omnino diuidi necesse est. Ob id si longus sit gladius, uehementius repercutitur & congeminabitur ictus, quare facilius diuidetur. Quòd si latior sit in extremis gladius artificiosè formatus, & ictus in extremo, uehementer repercutietur, quia multum excipit aerem, ideoque durissima diuidet. Alia ratione Barbari gladios incuruos fingunt, in quorum dorso cauitas inest, in quam argentum uiuum imponunt, quod dum iuxta capulum subsidet leuissimum ensem reddit cum descendit grauitate ac celeritate adeò ictus adauget, ut si acies firma sit arma diuidat. Neque hoc ensis genere, si modo robur menti adsit, & chalybs durus ac tenax, uiolentius quicquam ad hominum usum potest excogitari. Sed iam ad terraemotus signa redeo, quandoquidem causas & species explicasse me memini.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
