# De subtilitate 69

Girolamo Cardano, De subtilitate, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/69

Cum aquae puteorum sulphur metallicumse aliud quid redolent, aut titubant, aut turbantur, aut incalescunt, aut siccantur praeter rationem, terraemotum imminere praenunciant. Sic feruntur Anaximander ac Pherecydes motum terrae imminentem suis quisque temporibus praedixisse. Nec absque ratione, nam halitus terrae facilius longe, atque ideò etiam celerius aquas inficere possunt, quàm tam immensum pondus concutere. Nec tamen totam quati terram existimes, nam referunt nunquam Aegyptum tremuisse. Nam nec solida, quòd aerem non concipiant, nec limosa qualis Aegyptus, quòd rimis careant, nec arenosa, quòd perspirent, terrae motu concutiuntur. Concutiuntur tamen quae dam ex his, quòd profunda terrae superficiei non sunt similia. Ex terrae motibus montes quandoque fiunt: namque illorum triplex origo, aut enim tumet terra motibus crebris agitata, ac uelut uesicis è corpore nascenti bus montes parit, ut iuxta Auernum lacum mons nomine Modernus in Campania, Aut congesta humo à uentis, ut saepe in Africa, aut quod proprium quasi est ac frequentissimum cum aquis currentibus, aut etiam mari terra demolitur, lapidibus relictis: nam aqua fluminis in uallem descendit, & mons ipse lapideus exurgit à ualle, ideoque montes omnes quasi saxei sunt. Illorum autem sublimitas à reliquo solo est, quoniam agri in dies à pluuijs exeduntur, & terra ipsa fatiscit, lapides uerò praeterquam quòd non fatiscunt etiam plerunque crescunt, ut inferius ostendemus. Verum ualles aquis ac torrentibus excauantur, atque ideò humiliores sunt etiam agris ac planis. In mari uerò scopuli eadem ratione constant: atque ex insulis exesa terra à fluctibus oriuntur, ijdem accedente terra, aut intumescen te, in insulas euadunt. Ob id pleraeque insulae montibus abundant: quòd si mare siccetur, scopuli in montes euadunt. Ob id nihil mirum in montibus iuxta mare inueniri nauium partes, & ostrea, atque conchilia. Quid enim hoc aliud est, quàm montes illos olim fuisse maris scopulos, aut aliquando inundationem aliquam grauem praecessisse. Et quanquam montes aquarum iniurijs saepe resistant, cadunt tamen quandoque aqua illius radices excauante, sed hoc rarum, ac paruis mon tibus solum contingit, ruunt tamen terrae motu, & terra dehiscente ob grauitatem in ima descendunt: alij mari sensim corripiuntur. Franguntur & uentis ualidis ac frigoribus ut non tutum sit iuxta rupes & sub eis esse. Colles etiam humana sedulitas quandoque aequat. Ferunt Annibalem Alpium iuga aceto calido dissipasse ac sic superasse. Sed minima res haec fuit si ad montes respicimus, si ad commodum magna. Montibus quasi specus ipsi opponuntur. Fiunt terraemotu in arido facto dehiscente terra, item aquis per montium occulta decurrentibus, unde in aliquibus flumina iij Quae nunquam terrae motu infestentur. Montes quomo oriantur. Cur montes ex lapidibus constent? Scopuli quomodo fiant.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
