Latin
74
Girolamo Cardano, De subtilitate 74
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur hoc uerum non est aquam adeò magnam esse, nec totius terrae partem esse notatu dignam, quia tamen ob leuitatem terrae superstat parua aqua, quicquid est humile ac inaequale in terrae superficie complet. Hacque ratione dum tot maria facit, amplissimumque oceanum, tot flumina, maior terra existimata est. Quòd si ad ambitum solum respiciamus, forsan res uera esse posset: at cum ad profunditatem nullam habet comparationem. Indicio est quòd nullibi praeterquam in gurgitibus aqua maris profunditatem habet effatu dignam. Sed alibi passus M. aut D. aut cc. uel ccc. quae altitudo si quis ad terrae magnitudinem comparet, est ut hominis sudore perfusi. in gurgitibus aliquanto profundior est aqua, quòd par sit locum cum potius aqua quàm leuissimo aere compleri. Solida igitur est subtus terra, in qua parte modicum aquae ob cauitatem infusum sit: alicubi parum aeris non multum paucis annis non perpetuò continetur. Quòd si aqua elementum esset ac adeò grande, oporteret ut etiam in terra sic maximam maris partem fundo carere. Nam certum est, si pro M. passibus M. passuum millia obtineret, aut duplum huius quod par esset magnitudinem si tantam quantam existimant haberet, nullum fundi apud mortales uestigium appariturum. Quod cum ubique praeterquam in gurgitibus ut dixi appareat, gurgites autem omnes angusta quaedam res sunt, manifestum est aquam uix millesimam &fortè etiam longe minorem totius terrae partem esse. Itaque tria elementa sunt, quorum leuissimum &maximum aer, proximum magnitudine terra, ambo haec per se necessaria, quorum aer in sublimi, terra in imo, minimum ac quasi non necessarium aqua in medio horum. Nam si homines sine cibo uiuere possent, ut gratia exempli lapides, aqua non esset necessaria. Verum quia non solum uiuere sed ali ac generari crescereque necessarium fuit, aqua creata est. Cum igitur locus aquae capacior sit elemento aquae, est enim quicquid humile est in terra, ob hoc terra undique extuberat continente insulisque, &hominibus ac caeteris animalibus habitationem praebet. Igitur ex hoc manifestum est, quonam pacto facile fiant inundationes quas diluuia solent appellare. Nam cum aqua modica sit natura atque in terrae superficie constituta, si paululum increscat humilia loca obruit, ac breui etiam reuocatur, quia parua est etiam cum aucta fuerit. At si tanta quanta τ ταραντι ταν *De Elementis &eorum actionib. quanta existimabatur foret, maximo indigeret incremento ad inundationes. Quamobrem nunquam accidissent inundationes, &si modo accidissent uix unquam nisi extincto penitus humano genere potuissent reuocari, pluribusque annis non mensibus sub aqua terra latuisset. At ut Plato re-In Timeo.