# De subtilitate 75

Girolamo Cardano, De subtilitate, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/75

citat non semel fuere sed pluries hae inundationes, & rursus paucis menCausa paruitasibus desiere. Pauca facta est igitur ut locus habitationi relinqueretur, tis aquae. ut sua frigiditate temperaret non destrueret uitam animantium, & quoniam haec mixtorum generatio solum in terrae superficie erat necessaria. ob id igitur ut superficiem solam occuparet, in qua metalla, splantae, animalia, pisces ali oportebat ac generari, pauca & in superficie terrae facta Causa motus est. At quia periculum non leue erat, ne ab aere ac Solis radijs nimium aquarum uerconsumeretur, motus perpetuus illi adiunctus est. ob idque, quae non mous meridiem. uentur aquae, ut dixi celeriter computrescunt, & multum resoluuntur. Cautum est etiam illius generationi sub polis & in montibus, cumque terra sub torrida nimium exureretur, cauit natura ut locus ille humillimus esset, atque ob id aquae omnes fluunt uersus meridiem. Sic & Nilus quanquam ex Lunae motibus oriatur iuxta Capricorni circulum, attamen transgressus aequinoctij circulum totam penetrat zonam torridam, eodem impetu in nostrum mare delatus iuxta Alexandriam. Oportuit igitur ibi frigidi & humidi elementi maximam partem consistere, ubi maior illius erat necessitas ob Solis calorem. Simul uerò cautum est securitati intermediorum locorum, nam fluente aqua in eandem semper partem regiones submergi non poterant, quod & cauent qui agros liberant ab inundatione, & qui paludes siccant, ergo si non esset aquarum ad decliuia lapsus, iam tota terra palus esset. Vt uerò decliuior esset locus uersus meridiem, & paulo altior iuxta polos calor Solis consumens effecit, & frigus iuxta polos montes altissimos seruans, iam enim docuimus quòd calor consumit & exedit, frigus conseruat. ob haec altissima est, fuit, eritque semper plaga iuxta polos, & in medio humillima. Quare Solem Cur Sol non accedat ad polos non oportuit undequaque ciruncferri, nec ad polos, nam si singulis per totum orbem feratur necesse est ut terra aequalis euadat: atque ea de causa uel tota siccetur, uel tota aquis obruatur. Sed cum hoc non sufficeret ad fluCur aqua tanminum liberum cursum, saepius occurrentibus locis in uia altioribus, unde tum ascendat quantum descen inundationes, & quies aquarum, & corruptio illarum prouenisset, hoc na dit. tura sagax aquae dedit ut tantum possit ascendere quantum est quod descendit, ut sic superatis montibus ac collibus in mare tandem feratur. Ergo De elementorum aqua parua est, atque in superficie sita terrae. Quòd si tanta foret quanta magnitudinis causa et signofertur, lateretque sub terra, uel mota perpetuum motum terrae excitaret, uel quiescens putresceret. Horum neutrum cum uideamus, impossibile est aquam magnitudinem obtinere in comparatione ad terram effatu dignam, latereque in imo terrae, at nec in superficie multam fore sensum docere ostendimus: parua igitur admodum est aqua, uerum terra cum esset animalium sedes, & mundi centrum circa quod astra mouentur, & omnium fundamentum satis conuenientem assecuta est magnitudinem, quamuis ad coeli ambitum comparata puncti uicem obtineat.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
